utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02740941

Charter
Charter Number: 02740941
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1266
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presentes littere peruenerint frater Vmfridus prior de Kenillewrth et eiusdem loci conuentus salutem in domino sempiternam Noverit vniuersitas uestra quod nos vnanimiter libera et spontanea uoluntate nostra damus et concedimus et presenti carta nostra confirmamus deo et beate Marie ac venerabili patri Ricardo dei gracia Lincoliensi episcopo et successoribus suis episcopis Lincoliensibus ius patronatus ecclesie de Iftele sine aliquo retenemento Ita ut quocienscumque seu quandocumque eam uacare contigerit liceat prefato episcopo suisque successoribus episcopis Lincoliensibus de ipsa tamquam de ecclesia ad suum patronatum pertinente sine nostra seu successorum nostrorum reclamacione libere prout uoluerint ordinare Denunciamus eciam pro nobis et successoribus nostris pensioni nobis debite ab ecclesia memorata In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum commune apposuimus Dat in capitulo de Kenillewrth die Martis proxima ante festum apostolorum Simonis et Jude anno domini millesimo ducentesimo sexagesimo sexto
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter