utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02740943

Charter
Charter Number: 02740943
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1303
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Philippus de Willugby decanus cathedralis ecclesie sancte Marie Linc et eiusdem loci capitulum salutem in domino sempiternam Nouerit vniuersitas vestra quod nos vnanimi assensu et consensu nostri dedimus concessimus et hoc presenti scripto nostro confirmauimus dilecto nobis in Christo Michaeli de Meledon et heredibus suis et suis assignatis duodecim denarios annualis redditus prouenientes de vno mesuagio et tribus virgatis terre cum pertinenciis in Langeford in comitatu Berk annuatim per manus Johannis de Bourne senioris et heredum vel assignatorum suorum quorumcumque tenencium predictum tenementum percipiendos simul cum fidelitate et omnibus aliis seruiciis et eschaetis que nobis vel successoribus nostris de predicto tenemento aliquo iure inposterum accidere poterunt Habendum et tenend dicto Michaeli et heredibus suis vel suis assignatis libere quiete bene et in pace inperpetuum de capitalibus dominis feodi absque vllo retenemento nobis vel successoribus nostris Ita quod si contingat predictos Michaelem heredes vel assignatos suos de predictis duodecim denariis annui redditus cum pertinenciis inplacitari vel vexari quod nos nec successores nostri in nullo teneamur warantizare acquietare nec in aliquo defendere In cuius rei testimonium tam sigillum nostrum quam sigillum commune capituli nostri presenti scripto indentato apposuimus Hiis testibus dominis Johanne de Lenham Hugone de sancto Philiberto militibus domino Thoma de Beningworth Stephano de Abindon Ricardo de Cakr Elya de Stapelton clerico Willelmo de Bello Campo Stephano de Stanham et multis allis Dat et act Linc primo die Aprilis anno Incarnacionis domini mccc tertio
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter