utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02740946

Charter
Charter Number: 02740946
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1275
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Nouerint vniuersi presentes litteras inspecturi quod licet inter discretos viros decanum et capitulum Lincolnienses et specialiter magistrum W canonicum Lincolniensem rectorem prebendalis ecclesie de Langeford ex vna parte et H abbatem et conuentum Belli Loci Regis ex altera super quibusdam decimis in parochia dicte ecclesie existentibus quas auctoritate priuilegii a sede apostolica sibi concessi predicti abbas et conuentus uendicabant inter ipsos quondam compositum fuerit prout in serie ipsius composicionis plenius continetur que talis est [] Cum tempore magistri Nicholai de Merleberg canonici Lincoln rectoris predicte prebendalis ecclesie et Dionisii abbatis monestarii predicti de mente et viribus dicte composicionis dubitaretur inter partes adeo quod super eis contenderetur et fere ad litigia peruenirent Tandem mediantibus pacis zelatoribus ne quod ad quietem partium in dicto composicione fuerat ordinatum ad contencionis uel litigiorum tedium peruenint que in dicta composicione generalia uel dubia uidebantur de consensu partium sic fuerunt specialius declarata Videlicet quod dicti abbas et conuentus et successores sui de suis antiquis dominicis in dicta parochia habitis et de omnibus noualibus habitis uel habend que dominica ac noualia suis excolunt uel excolent laboribus et sumptibus medietatem decimarum percipiant et aliam medietatem habeat prebendalis ecclesia supradicta De omnibus uero aliis terris infra limites dicte parochie a predictis religiosis et eorum successoribus adquisitis uel amodo adquirendis siue fuerint ille terre hominum liberorum seruorum seu rusticorum abbatis et conuentus uel aliorum quorumcumque siue eas tenuerint dicti homines uel eorum successores sine ad manus dictorum religiosorum peruenerint seu perueniant in futurum ecclesia de Langeford plenam decimam tam de feno quam de blado ac omnes minutas decimas percipiet integre et quiete Si uero dicti religiosi de dictis dominicis antiquis uel noualibus aliquid dimiserint ad tempus aliis excolendum tunc predicta prebendalis ecclesia integre percipiet plenam decimam tam de feno quam de blado ac decimas minutas omnes quamdiu terre ille fuerint in manibus aliorum Et quamcito eedem terre redierint ad manus dictorum religiosorum et ipsas propriis laboribus et sumptibus coluerint decime bladi inde prouenientes dimidiabuntur sicut prius Decima uero feni de pratis sic dimissis quamdiu prata in manu sua tenuerint ipsis religiosis vna cum minutis decimis integra remanebit sicut antiquitus consueuit Quod si aliqua de eisdem dominicis antiquis seu noualibus alicui uel aliquibus perpetuo iure tenend tradiderint licet processu temporis easdem terras iidem religiosi aliquo titulo re adquisierint dicta nichilominus prebendalis ecclesia plenas decimas de eisdem terris percipiet sicut de aliis adquisitis superius est expressum Si autem contra prenotatam composicionem uel presentem declaracionem per quamlibet partium aut suos successores uel sibi ministrantes quocumque modo uel tempore factum fuerit transgressor satisfaciat leso et partes redire ad obseruationem presentis declaracionis sine litigio teneantur Et ut hec premissa perpetuam et realem optineant firmitatem dominus Ricardus dei gracia episcopus Lincoln loci diocesanus ac Oliuerus decanus et capitulum Lincoln presentibus litteris sigillis partium pro se ecclesiis suis et eorum successoribus alternatim roboratis auctoritatem et consensum prestando premissis et eadem confirmando sua sigilla pariter appenderunt Acta sunt hec London mense Octobris anno domini millesimo ducentesimo septuagesimo quinto
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter