utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02740949

Charter
Charter Number: 02740949
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1260
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Notum sit vniuersis presentem paginam visuris uel auditur quod cum inter magistrum Willelmum de Lessinton canonicum Linc ex parte vna et abbatem et conuentum Belli Loci Regis ex altera contencio esset mota super curia domini manerii de Langford quod est prebenda Linc ecclesie de visu franci plegii semel in anno post festum sancti Michaelis congreganda et tenend post multas dissensiones pax inter eos amicabiliter mediantibus auctoritate episcopi et consensu capituli Linc ecclesie in hunc modum de consensu parcium est restaureta anno domini mcc sexagesimo Videlicet quod dominus de Langford qui pro tempore fuerit uel eius balliuus seu alius a domino assignatus ad hoc die Martis proxima post quindenam sancti Michaelis curiam suam de Langford super visu franci plegii in manerio suo de Langford decetero congregabit ubi baliuus dicti abbatis uel assignatus eius et balliuus dicti domini uel assingnatus suus simul conuenient et dictam curiam de hiis tantum que spectant ad regalitatem secundum capitula consueta et vsitata in illa curia ambo tenebunt Ita quod abbas uel eius balliuus nichil lucri uel emolumenti de perquisitis predicte curie neque pecuniam uel pecunie valorem occasione ad [] sui ibidem percipiet aut inde reportabit Nec eciam abbas aut conuentus uel eorum balliuus racione predicti visus aliquem ingressum [] dicti manerii habebit ad districciones faciendas uel ad aliquod emolumentum exigendum seu reportandum de eodem nec omnino aliqu [] libertatis sibi in posteram preter id quod dictum est vendicabit Si autem contingat quod balliuus abbatis uel assingnatus eius [] curiam de Langford non venerit nichilominus dominus de Langford uel eius balliuus seu alius ad hoc assingnatus dicto die [] visu franci plegii teneat et quod dies desiderat faciat Saluo tamen iure abbati et conuentui mittendi balliuum [] bus si voluerint ad diem statutum vt intersit curia sicut prenotatum est Si eciam balliuus dicti domini uel alius per eundem ad [] aliqua causa absens fuerit balliuus dicti abbatis et conuentus uel assingnatus dictam curiam domini de Langford ad comodum eiusdem domini [de] Langford teneat sine aliquo lucro ad opus dicti abbatis et conuentus percipiendo uel reportando et absque omni fraude et calumpnia Ita quod nullum preiudicium domino de Langford per hoc in posterum generetur In huius rei testimonium vtraque pars alterius scripto in modum cyrographi confecto sigillum suum apposuit vna cum sigillo episcopi et capituli Linc sigillo quoque abbatis Cystersiensis scripto dicti magistri Willelmi apposito
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter