utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02740963

Charter
Charter Number: 02740963
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1263
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Cum iam dudum suscitata fuisset materia questionis et contencio diucius agitata inter decanum et capitulum Linc[] ex parte vna et maiorem ac communem ciuitatis Linc[] ex altera super iuribus et libertatibus eiusdem matricis ecclesie quo ad quatuor seruientes ipsius solempnes virgam deferentes Rursus eciam quo ad quendam tenentem cancellarii et capituli Linc[] de quadam terra que fuit quondam Walteri filii Martini in parochia sancti Petri in Estegate et de vna bouata terre arrabilis in territorio Linc[] Demum post varia litis certamina afflante caritatis auctore mediantibus non nullis pacis filiis et iusticie amatoribus tota lis et omne murmur inter partes predictas anno domini mcclxiii die Sabati in ebdomada Pasche vij idus Aprilis amicabilius sopita sint et suauiter quieuerint sub hac forma quod predicti quatuor seruientes ecclesie ab omni iurisdiccione et obseuacione vigiliarum ciuitatis omnino liberi sint et inmunes preter quam in tempore guerre uel obsidione ciuitatis hostili Item eciam quod nunquam assumantur uel compellantur ad iuramentum super assisis Item quod ab omnibus tallagiis et collectis in ciuitate quo modolibet faciendis omnino liberi sint et inmunes nisi mercatores fuerint et lanarum et pannorum uel aliarum rerum notabiliter negociantes forsan exstiterint tunc enim cum ceteris vicinis suis pro rata facultatum suarum ciuitati respondere et ipsius onera in hiis agnoscere tenebuntur Item quod vxores eorum si braciatrices fuerint quam diu secundum legem ciuitatis et assisam vendiderint omnino libere sint et inmunes ab illa prestacione que wlgo dicitur Aletol et similiter ab illa prestacione que dicitur Backestrigeld Si uero eedem vxores contra legem ciuitatis et assisam vendere fortassis presumserint legibus ciuitatis et correccioni balliuorum mediante iusticia totaliter subiacebunt Item quod predicti quatuor ab omni iurisdiccione ciuitatis liberi sint et inmunes ab omnibus causis et placitis preterquam si agatur de possessionibus et terris uel de sanguine enffuso seu de wlnere inflicto aut aliis grauaminibus transgressionibus dignitatem Corone domini Regis spectantibus Rursus conuenit et utrinque placuit quod ipsorum tenens de predictis terris si mercator fuerit uel vxor ipsius braciatrix exstiterit legibus constitutis et consuetudinibus ciuitatis simpliciter passim et indistincte subiacebunt Si uero mercimonia nullatenus excercuerint tunc tamen cum alii vicini eiusdem condicionis ad contribuciones uel collectas vocabuntur ciuitati super hiis respondere tenebuntur Et in foro ciuitatis de se conquerentibus iusticiam faciant et recipiant Ceterum si occasione qualibet ad districciones procedi debere contingat nullatenus licebit balliuis ciuitatis in predictis terris districcionem quamuis exercere uel cohercionem facere ad interpellacionem balliuorum ciuitatis uel alicuius eorum dominus cancellarius Linc[] si presens fuerit uel dominus decanus aut ipsius commissarius si cancellarius abfuerit districcionem huiusmodi faciet capiet et balliuo ciuitatis eodem die restituet quod si dominus decanus uel eius commissarius aut cancellarius districcionem huiusmodi facere contradixerint aut moram ultra diem interpellacionis adhibuerunt libere licebit balliuis ciuitatis et eorum cuipiam predictas terras intrare et suas districtiones racionabiliter facere Ad quid tandem vero ut in matris amplexibus filii dulcius quiescerent prouida deliberacione exstitit adiectum quod in omnibus causis ciuium ad forum ecclesiasticum et iurisdiccionem capituli spectantibus duo ciues ex parte communis ciuitatis adueniant et toti liti si uoluerint assideant et decisioni oculta fide cognituri quam mansuete et benigne causam tractari et parti iusticiam fieri debeat utrique Rursum et quod in omnibus causis ministrorum et seruientum matricis ecclesie ad forum seculare et iurisdiccionem ciuitatis spectantibus duo canonici uel alii ex parte capituli clerici adueniant et toti cognicioni si voluerint assideant et decisioni occulta fide congnituri causam tractari parti iusticiam fieri vtrique debeat In pacis autem consumacionem et confederacionis signum indissolubilis dominis tesaurarius Linc[] et maior ciuitatis mutua palam pacis dederunt oscula Huic paci et composicioni assistentibus et auctoritatem ultro utroque prestantibus dominis Nicholao de Wadingham cancellario Willelmo de Schirewode thesaurario Petro de Haudeham archidiacono de Bedeford Roberto de Sancto Agatha archidiacono de Donholm[] Ricardo de Suttun canonico Galfrido de Tham canonico Willelmo de Hengham canonico Willelmo de Hemmigburgh[] canonico Nicholao dicto Greco canonico et Goderico canonico Linc[] ex parte capituli Ex parte vero commune ciuitatis dominis Johanne de Luda maiore Thoma de Bello Fago Osberto filio Egidii Roberto Totti coronatore Jordano filio Willelmi Gilberto Peck[] tunc balliuis Waltero Braund Willelmo filio Egidii Jacobo de Ponte Gilberto de Ponte Johanne de Linc[] Willelmo de Hollegate Petro filio Mauricii Radulfo de Gayton[] Germagano ciuibus ciuitatis eiusdem In horum autem omnium testimonium et perpetuam memoriam capituli Linc[] et communis ciuitatis sigilla huic scripto cyrograffato alternatim sunt appensa
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter