utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02741001

Charter
Charter Number: 02741001
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1207
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Anno ab incarnatione domini millesimo ducentesimo septimo mense Iulio facta est hec composicio inter Henricum abbatem et conuentum ecclesie sancti Martini Sagiensis ex vna parte et Rogerum decanum et capitulum Linc ecclesie ex alia super controuersia que inter ipsos vertebatur super ecclesia omnium sanctorum de Wellingouere quam idem capitulum Linc tunc temporis possidebat Scilicet quod de assensu et voluntate predictorum [] abbatis et conuentus remanebit prefata ecclesia de Wellingouere cum omnibus pertinenciis suis commune capituli Linc inperpetuum possidenda Ita quidem quod capitulum Linc reddet prenominatis [] abbati et conuentui de eadem ecclesia de Wellingouere annuum redditum viginti et quatuor solidorum inperpetuum scilicet duodecim solidos ad Pascha et duodecim solidos ad festum sancti Michaelis Predicti vero [] abbas et conuentus nichil amplius ex eadem ecclesia petent nec aliquid in preiudicium dicti capituli super predicta ecclesia de Wellingouere facient vllo vnquam tempore et hoc vtraque pars se fideliter obseruaturam in verbo veritatis promisit Vt autem hec composicio firma et stabilis inperpetuum perseueret cirograffum hoc exinde confectum est et tam abbatis et conuentus ex vna parte quam decani et capituli ex alia sigillis confirmatum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter