utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02741005

Charter
Charter Number: 02741005
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Grant
Date: 1274
Date Type: Internal, A.D., Episcopal, Feast

map View Map
Charter:
Ricardus miseracione diuina Linc ecclesie minister humilis dilectis in Christo filiis [] decano et capitulo Linc salutem graciam et benediccionem Cum redditus et prouentus commune vestre de quibus cotidiane distribuciones inter residentes solent fieri adeo sint tenues et exiles vt plerique canonicorum non valentes sustinere hospitalitatis et alia ecclesie onera que incumbunt pretextu tenuitatis huiusmodi in ea residere non curent nos circa hoc salubre remedium apponere cupientes vt canonici spe percepcionis vberioris allecti in ecclesia Linc libencius residere curent et quo facilius ferre queant hospitalitatis et alia ecclesie onera quibus precipue residentes inseruire necesse est preuia deliberacione ad augmentum cultus diuini ecclesiam de Eylesbiria annexam prebende in ecclesia Linc cum capellis iuribus et omnibus appendiciis suis ex nunc uobis per uos successoribus uestris tenore presencium concedimus conferimus et assignamus cedente uel decedente canonico qui ipsam in presenciaram obtinet in proprios et pios vsus ut pretactum est et in incrementum cotidianarum distribucionum per nos absque nostra successorum nostrorum contradiccione libere conuertendam Ita ut possessionem eius possitis apprehendere et tenere cuiusquam super hoc consensu minime requisito verum quia intencionis nostre non existit vt ecclesia nostra debito canonicorum numero defraudetur ordinamus ac ordinando statuimus vt cedenti uel decedenti canonico qui dictam prebendam obtinet alius in iure canonice subrogetur canonicus successiue qui pro prebenda et nomine prebende triginta marcas argenti ad duos anni teminos videlicet medietatem in festo sancti Michaelis et aliam medietatem in festo Pasche de bonis commune nostre percipiat annuatim Sane quia predicta ecclesia de Eylesbyria cum capellis plurimam plebem habet ordinamus et statuimus vt cum hec nostre concessio collacio et assignacio post cessionem seu decessum canonici qui eam nunc obtinet debitum suum sorcientur effectum Ordinetur ibi vicarius qui in ordine sacerdotali personaliter curam plebis agat cui de bonis ecclesie predicte quadraginta ad minus seu quinquaginta marcarum porcio assignetur Valete Dat Linc die sancte Cecilie virginis et martiris anno domini mcc septuagesimo quarto et pontificatus nostri septimodecimo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter