utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02741007

Charter
Charter Number: 02741007
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Memorandum
Date: 1267
Date Type: Internal, Episcopal

map View Map
Charter:
Memorandum quod a venerabili patre domino R dei gracia Linc episcopo emanauit quedam littera sub hac forma R miseracione diuina Linc episcopus dilectis in Christo filiis [] decano et capitulo Linc salutem graciam et benediccionem Quia prebendam de Eylesbyria vacantem per resignacionem magistri Johannis de Scharested vltimi rectoris eiusdem dilecto in Christo filio domino Petronillo de Lauannia concessione seu assignacione quam vobis alias de Querendon de Stokes de Burton et de Bokeland capellis auctoritate pontificali de consensu magistri Willelmi de Schirewode tunc rectoris eiusdem sub certa forma fecimus manente semper salua contulimus mandamus vobis quatinus dicto P uel eius procuratori ipsius nomine stallum in choro et locum in capitulo racione dicte prebende assignantes eadem corporalem possessionem prefate prebende habere faciatis salua assignacione nostra in forma prenotata Valete Dat in octabis sancti Martini pontificatus nostri anno decimo In cuius rei testimonium idem dominus episcopus presentibus sigillum suum apposuit Testibus domino Willelmo decano Linc ecclesie magistris Johanne de Lyndesey officiali dicti domini episcopi Alano de Eboraco Nicholao de Hecham canonicis Linc
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter