utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02741012

Charter
Charter Number: 02741012
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant, Licence
Date: 1272
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
R miseracione diuina Lincoln[] episcopus dilecto in Christo filio J archidiacono Bedefordie salutem gratiam et benediccionem Vt accedente consensu dilectorum in Christo filiorum decani et capituli nostri Lincoln[] ecclesiam de Hameldone que de nostro patronatu existit ex qua dictum capitulum percipit quadraginta quinque marcas annuas in proprios vsus decani et capituli nostri supradicti cedente uel decedente ipsius nunc rectore salua etiam conuenienti vicaria ibidem auctoritate nostra ordinanda integraliter assignare et ecclesias de Wouburn[] et de Stylton[] que similiter de nostro patronatu existunt ab annuis pensionibus seu prestacionibus quindecym librarum decano et prefato capitulo nostro de eisdem debitis perpetuo exonerare ac omnia singula que dictum negocium contingunt facere ordinare et expedire possitis vobis tenore presencium specialem expressam et plenam committimus potestatem In cuius rei testimonium presentibus sigillum nostrum est appensum Valete Dat[] apud Hugefeld[] xvi kalendas Aprilis anno domini m ducentesimo septuagesimo primo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter