utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02741014

Charter
Charter Number: 02741014
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Grant
Date: 1272
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Vniuersis sancte matris ecclesie filiis ad quorum noticiam littere presentes peruenerint Johannes de Maydestan archidiaconus Bedefordie in ecclesia Lincolnien salutem in domino sempiternam Cum reuerendus pater dominus Ricardus dei gratia Lincolnien episcopus et venerabiles uiri [] decanus et capitulum Lincoln ad perpetuo exonerandum ecclesias de Woubourn et de Stilton que sunt de domini Lincoln episcopi patronatu ab annuis pensionibus quindecim librarum ab eisdem ecclesiis videlicet ab ecclesia de Woubourn decem et ab ecclesia de Stilton quinque [] decano et capitulo Linc debitarum et ad assignandum integraliter in proprios et pios usus predictis [] decano et capitulo ecclesiam de Hameldon cuius dominus Lincoln episcopus est patronus ex qua iidem decanus et capitulum percipiunt quadraginta quinque marcas annuas nomine pensionis cedente uel decedente ipsius rectore salua conuenienti vicaria ibidem per dominum Lincoln taxanda et ordinanda et ad faciendum expediendum et ordinandum omnia et singula que dictum contingunt negocium nuper nobis specialem plenam et expressam commiserint potestatem Nos huius rei condicionibus et tocius negocii circumstanciis diligenter pro nostre possibilitatis uiribus ponderatis ad securitatem dictorum [] decani et capituli Linc in suis percepcionibus sicut hoc ipsum dictum dominum Linc episcopum uelle nouimus nostre consideracionis aciem dirigentes predictam ecclesiam de Hameldon cum suis apendiciis iuribus et pertinenciis omnibus predictis [] decano et capitulo Lincoln assignamus et conferimus in ipsorum usus cedente uel decedente ipsius rectore optinendam et perpetuo conuertendam Salua conuenienti vicaria per dominum Lincoln episcopum ibidem taxanda et ordinanda Saluis eciam episcopalibus et archidiaconalibus consuetudinibus et Linc ecclesie dignitate prescriptas autem ecclesias de Woubourn et de Stilton ad iuris communis statum reducentes ipsas a dictis pensionibus quindecim librarum quas prenominati [] decanus et capitulum hactenus perceperunt perpetuo exoneramus et absoluimus et ex nunc quam cito dictos decanum et capitulum Lincoln predictam ecclesiam de Hameldon sicut prescriptum est optinere contigerit tenore presencium omnino reddimus absolutas sepedictis [] decano et capitulo super exaccione seu peticione dictarum pensionum a prefatis ecclesiis et earum rectoribus qui pro tempore fuerint ex tunc perpetuum silencium imponendo In cuius rei testimonium presenti scripture sigillum nostrum apposuimus Dat Oxonie septimo decimo kalendas Maii anno domini millesimo ducentesimo septuagesimo secundo Testibus magistris Ricardo de Mepeham archidiacono Oxonie Willelmo de la Gare Waltero de Mallinges et Nicholao de Merleberge canonicis Lincolnien magistris Roberto de Wynchelese rectore ecclesie de Wodeeaton Roberto de Pette dominis Johanne de Wymbeldon vicario de Eston et Waltero de Hallinges capellanis et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter