utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02741015

Charter
Charter Number: 02741015
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation, Inspeximus
Date: 1272
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus presentes litteras visuris uel audituris Ricardus miseracione diuina Lincoln[] episcopus salutem in domino sempiternam Litteras dilecti in Christo filii J archidiaconi Bedefordie diligenter tractauimus et inspeximus in forma subscripta [] Cum igitur in premissis omnibus et singulis nostram ei potestatem plene commiserimus nos quod per ipsum in hac parte factum est ex certa sciencia tenore presencium confirmamus et approbamus auctoritate pontificate suplentes defectum si quis interuenerit in facto predicto In cuius rei testimonium presentibus litteris sigillum nostrum fecimus apponi Dat[] apud Myddelton[] iuxta Oxoniam sextodecimo kalendas Maii anno domini millesimo ducentesimo septuagesimo secundo et pontificatus nostri [] quarto d[ecimo] Testibus magistris Willelmo de la Gare Ricardo de Grauesend[] Willelmo de Hautone canonicis Lincoln[] Roberto dicto de Amyas r[oberto de] Pette Johanne capellano rectore ecclesie de Fardyngeston[] Johanne de Stounesby Roberto de Leycestria Ricardo de Rouwelle et [aliis]
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter