utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02741017

Charter
Charter Number: 02741017
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1272
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quorum noticiam presentes littere peruenerint W decanus et capitulum Linc salutem in domino sempiternam Cum venerabilis frater noster dominus J archidiaconus Bedefordie secundum plenam specialem et expressam potestatem sibi tam a reuerendo patre nostro domino R dei gracia Linc episcopo quam a nobis in hac parte commissam ecclesiam de Hameldon cedente uel decedente ipsius rectore salua conuenienti vicaria ibidem auctoritate dicti domini episcopi taxanda et ordinanda in nostros pios et proprios vsus integraliter assignauerit Et ecclesias de Wouburn et Stilton ab annuis pensionibus seu prestacionibus quindecim librarum nobis ab eisdem debitarum perpetuo absoluerit et exonerauit ac predictus dominus episcopus huiusmodi assignacionem exoneracionem et absolucionem ex certa sciencia approbauerit et confirmauerit [conce]sserit que presentacionem ad dictam vicariam quocienscunque ipsam vacare contigerit dicto domino episcopo suis successorib[us facien]dam per nos debere fieri et ad nos perpetuis temporibus pertinere Quodque liceat nobis seu nostro procuratori nomine nostro possessio[ni predicte] ecclesie de Hameldon ingredi cum eam ut predictum est vacare contigerit dicto domino episcopo uel successoribus suis se[u aliis o]rdinariis super hoc non requisitis pro ut hec in quibusdam litteris super hiis confectis plenius continentur Nos huiusmod[i assigna]cionem exoneracionem et absolucionem ac premissa omnia et singuli que huiusmodi negocium contingunt tam per predictum dominum archidiaconum in hac parte facta ordinata quam eciam per prefatum dominum episcopum approbata et plenius confirmata quantum ad nos pertinet ratificantes acceptantes et expressius approbantes ipsis in omnibus et singulis nostrum vnanimiter confirmatorium prebemus assensum In cuius rei testimonium presenti instrumento sigillum nostrum fecimus apponi Dat Linc nonis Iunii anno domini mcc septuagesimo secundo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter