utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02741024

Charter
Charter Number: 02741024
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Grant
Date: 1268
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Vniuersis sancte matris ecclesie filiis Willelmus dei gracia abbas de Thornton et eiusdem loci conuentus salutem in domino sempiternam Attendentes quod ad ecclesias parochiales de magna Byham Helewelle et Byhamele que de nostro sunt patronatu non possumus propter preces inpressiuas et prementes potestates ad agendam animarum curam personas ydoneas cum vacauerint iuxta voti nostri desiderium et sacrorum scita canonum presentare ac timentes ex hoc multiplex animabus nostris periculum iminere Considerantes que quod per venerabilem patrem nostrum R diuina miseracione Linc episcopum et successores suos possit huic morbo pestifero salubre remedium adhiberi deliberato consilio et vnanimi assensu nostro ius aduocacionis quod habemus in ecclesiis supradictis damus concedimus et hac presenti carta nostra confirmamus venerabili patri nostro predicto et successoribus eius inperpetuum Habendum possidendum vt possint de illis ecclesiis libere absque nostra contradiccione ordinare et cuicumque voluerint ipsas conferre tanquam ad ipsos perpetuo pertinentes Quas ecclesias cum omnibus pertinenciis suis a nobis penitus abdicamus et dicto episcopo et successoribus suis inperpetuum habend et possidendas assignamus Et vt hec nostra concessio donacio et assignacio perpetuum robur obtineat firmitatis presentes litteras sigilli nostri munimine duximus roborandas Actum in capitulo nostro die sancti Oswaldi regis martiris anno domini mcc sexagesimo octauo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter