utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02741027

Charter
Charter Number: 02741027
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Appropriation, Grant
Date: 1277
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Ricardus miseracione diuina Lincoln episcopus dilectis in Christo filiis Oliuero decano et capitulo Linc salutem graciam et benediccionem Eorum conuenit necessitatibus specialius prouidere qui diuino cultui in ecclesia nostra Lincoln precipue familiarius intendunt ac ea occasione ne dum sua habundanter impendunt set pro diuinis obsequiis sustinendis ibidem vigiliis et oracionibus diurnis et nocturnis se ipsos eciam pene incessanter exponunt Attendentes itaque canonicos in ecclesia nostra predicta residentes onera huiusmodi et sudores specialiter supportare Uolentes que ob hoc eos prout possumus in aliquo releuare ecclesiam de Helewell nostre diocesis que eciam nostri patronatus existit cum primo eam vacare contigerit commune residencium in ecclesia nostra predicta concedimus et assignamus ipsam ecclesie de Byham quam nuper ex causa premissa vobis apropriauimus tenore presencium annectendo seu consolidando quam quidem ecclesiam de Helewell vobis liceat cum vacauerit libere ingredi nouo consensu super hoc minime requisito Salua nobis seu successoribus nostris potestate vicariam competentem in eisdem ordinandi cum viderimus expedire Saluis etiam in omnibus episcopalibus consuetudinibus et Lincoln ecclesie dignitate Et in premissorum omnium testimonium sigillum nostrum presentibus fecimus apponi Valete Dat apud Parcum Stowe ij kalendas Iulii anno domini mcclxxvij et pontificatus nostri nono decimo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter