utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02741028

Charter
Charter Number: 02741028
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1284
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Per presens scriptum pateat vniuersis quod cum mote essent lites et contenciones per [] decanum et capitullum matricis ecclesie beate Marie Linc ex vna parte et dominum Rogerum de Coleuill filium et heredem domini Walteri de Coleuill ex altera super vna acra et dimidia terre cum pertinenciis in Magna Byham quas iidem [] decanus et capitulum pecierunt versus prefatum dominum Rogerum vt liberam elemosinam ecclesie sue de Helewell per breue quod vocatur Vtrum et super communa pasture ad omnimoda aueria ipsorum [] decani et capituli habend omnibus temporibus anni in parco ipsius domini Rogeri in Magna Byham et super decimis venacionum de predicto parco et de omnibus aliis boscis in Byham et eciam super decimis bosci et pasture venditorum et vendendorum infra parcum et nemora de Byham et eciam super decima piscarie dicti domini Rogeri infra solum de Byham et eciam de cantaria oblacionibus capelle dicti domini Rogeri in Byham et de eo quod idem dominus Rogerus fecit quamdam cuniculariam clausam fossato et sepibus in communa pasture ipsorum [] decani et capituli lites et contenciones predicte in itinere Johannis de Vallibus W de Saham R Loueday et Thome de Sutyngton iusticiariorum domini Edwardi filii Henrici illustris regis Anglie apud Lincoln amicabiliter in hunc modum conquieuerunt Videlicet quod predictus dominus Rogerus concessit et reddidit predictam acram et dimidiam terre versus ipsum Rogerum petitas per prefatos [] decanum et capitulum Linc que quidem iacent in quodam loco in Byham qui vocatur Owstewellewong quas Walterus pater prefati Rogeri contra voluntatem predecessorum ipsorum [] decani et capituli sibi occupando appropriauit Concessit eciam idem Rogerus pro se et heredibus suis quod predicti [] decanus et capitulum et eorundem successores seu quicumque nomine ipsorum dictam ecclesiam tenens habeant communam pasture omnibus temporibus anni pertinentem ad liberum tenementum ipsorum [] decani et capituli in Byham ad duos equos decem boues et duodecim vaccas cum libero introitu et exitu et agistacione ipsorum aueriorum in parco predicto in Byham vbique preterquam in quibusdam particulis bosci cum eas contigerit succidi et fossato vel sepe includi tam ab animalibus predicti Rogeri et heredum suorum quam alienis Ita tamen quod clausture ille tantum per septennium sint durature Nec liceat dicto Rogero vel heredibus suis tot particulas infra parcum predictum includere quo minus dicti [] decanus et capitulum et eorum successores sufficientem habeant pasturam ad aueria predicta omnibus temporibus anni in parco predicto Concessit eciam dictus Rogerus quod prefati [] decanus et capitulum et eorum successores habeant annuatim inperpetuum quadraginta porcos et vnum aprum quietos ab omni pasnagio in parco predicto et eciam in omnibus aliis boscis de Byham tempore pasnagii Et pro decima venacionis dictus Rogerus et heredes sui seu eorum assignati quicumque manerium de Byham tenuerint seu quicumque parcum predictum sine manerio tenuerint temporibus futuris dabunt singulis annis de capcione sua predictis [] decano et capitulo et eorum successoribus seu cuicumque dictam ecclesiam nomine ipsorum [] decani et capituli tenenti unam damum integrum tempore crassitudinis et duas damas integras tempore de fermeson de parco predicto quamdiu ibi durabit venacio Concessit eciam dictus Rogerus quod ipse et heredes sui et assignati dabunt annuatim inperpetuum tresdecim carectatas subbosci infra parcum suum predictum in loco competenti prefatis [] decano et capitulo et eorum successoribus seu cuicumque dictam ecclesiam nomine eorum tenenti ad sumptus ipsorum succidendas et cariandas ad domum ipsorum [] decani et capituli apud Byham per liberacionem forestariorum ibidem existencium inter festum beati Michaelis et festum beati Martini in hyeme per carectam ad duos equos ipsorum [] decani et capituli et eorundem successorum seu illius qui dictam ecclesiam tenuerit Concessit eciam predictus Rogerus quod ipse et heredes sui et assignati dabunt annuatim inperpetuum prefatis [] decano et capitulo et eorundem successoribus seu cuicumque dictam ecclesiam de Byham nomine eorum tenenti tres solidos et sex denarios videlicet in festo Natalis domini viginti et vnum denarios et in festo Pasche viginti et vnum denarios pro cantaria habend in capella ipsorum Rogeri et heredum suorum in Byham pro oblacionibus suis et libere familie sue et militum et dominarum ad dictam capellam veniencium temporibus futuris inperpetuum Ita tamen quod non fient sollempnitates nupciarum purificacionum seu exequiarum nisi per licenciam ipsorum [] decani et capituli et eorundem successorum seu cuiuscumque dictam ecclesiam nomine eorum tenentis vel capellani parochialis in eadem ecclesia ministrantis Et tunc oblaciones et obuenciones que in dicta capella fient ecclesie supradicte integre restituentur Et preterea concessit dictus Rogerus quod super premissis finem leuari faciet coram iusticiariis predictis in itinere predicto apud Linc Pro premissis vero reddicionibus et concessionibus prefati [] decanus et capitulum pro se et successoribus suis remiserunt prefatis Rogero et heredibus suis et assignatis suis totum ius et clamium quod habuerunt in pastura illius placee in Byham vbi cunicularia dicti domini Rogeri constructa sint die qua ista concordia facta fuit Et decimas bosci venditi et vendendi pasture vendite et vendende et decimas agistamenti infra parcum de Byham Et decimas piscarie stagnorum et viuariorum de Byham Et decimas venacionis de omnibus boscis de Byham Et preterea prefati decanus et capitulum pro se et successoribus suis concesserunt Prefato Rogero et heredibus suis et assignatis cantariam capelle sue de Byham cum oblacionibus de se et libera familia sua militibus et dominabus prouenientibus sicut superius expressum est Iuribus tamen et libertatibus predictis ecclesiis de Byham et de Helewelle tam debitis quam consuetis in omnibus aliis a predictis articulis predictis [] decano et capitulo et eorum successoribus semper saluis In cuius rei testimonium dictus Rogerus pro se et heredibus suis et assignatis parti huius scripti cirograffati penes dictos [] decanum et capitulum remanenti sigillum suum apposuit et sigillum venerabilis patris Oliueri dei gracia Linc ecclesie episcopi apponi procurauit Et dicti decanus et capitulum alteri parti penes dictum Rogerum remanenti sigillum capituli predicti apposuerunt et sigillum dicti domini episcopi Linc ecclesie apponi procurarunt Hiis testibus dominis Roberto de Ros Willelmo de Vescy Johanne Bek Gilberto de Neuill Nicholao Cyfrewast Willelmo Hamelyn Willelmo de Colcuill militibus Willelmo de Kellow Thoma de Fisseburne Johanne de Hengham in Corby Willelmo Camerario in eadem Roberto de Coleuill de Byham Willelmo de Berk Thoma Russel clerico et aliis Actum in capitulo cathedralis ecclesie Linc vij idus Maij anno a Natiuitate domini mcc octogesimo quarto Indiccione duodecimo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter