utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02741030

Charter
Charter Number: 02741030
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1284
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Lincoln a die Pasche in quinque septimanis anno regni regis Edwardi filii regis Henrici duo decimo coram Johanne de Vallibus Willelmo de Saham Rogero Loueday Johanne de Metingham et magistro Thoma de Sudington iusticiariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus Inter magistrum Nicholaum de Hegham decanum et capitulum ecclesie beate Marie Linc personas ecclesie sancti Jacobi de Magna Byham querentes et Rogerum de Coleuill de hoc quod idem Rogerus permitteret ipsos [] decanum et capitulum habere communam pasture in parco ipsius Rogeri de Magna Byham ad omnimoda aueria ipsorum decani et capituli per totum annum et porcos suos tempore pessone quietos de pannagio in predicto parco et in aliis boscis ipsius Rogeri in predicta villa Et vnde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Rogerus recognouit et concessit pro se et heredibus suis quod predicti [] decanus et capitulum et successores sui persone predicte ecclesie decetero libere et quiete habeant in predicto parco pasturam ad duos equos et decem boues et duodecim vaccas per totum annum cum libero ingressu et egressu eorumdem aueriorum Et quod iidem [] decanus et capitulum et eorum successores predicti decetero habeant quadraginta porcos cum vno apro tempore pessone in predicto parco et in omnibus aliis boscis ipsius Rogeri et heredum suorum de Magna Byham quietos de pannagio sine impedimento vel contradiccione ipsius Rogeri heredum suorum seu eorundem balliuorum Et quod iidem [] decanus et capitulum et eorum successores predicti decetero habeant et libere capiant singulis annis in predicto parco tresdecim carectatas subbosci cum duobus equis in loco competenti per visum et liberacionem forestariorum seu balliuorum eiusdem Rogeri et heredum suorum si interesse voluerint sumptibus tamen ipsorum [] decani et capituli eorundem successorum predictorum succidendas et cariandas quandocumque voluerint inter festum sancti Michaelis et festum sancti Martini in Yeme inperpetuum Ita tamen quod si forestarii eiusdem Rogeri et heredum suorum maliciose se absentauerint requisito prius super hoc constabulario vel Preposito eiusdem maneriiqui si interesse noluerint extunc bene licebit predictis [] decano et capitulo et eorum successoribus predictis illa vice capere predictas tresdecim carectatas subbosci in predicto parco tempore predicto sine reclamacione vel impedimento eiusdem Rogeri et heredum suorum et eorundem balliuorum inperpetuum Et preterea idem Rogerus concessit pro se et heredibus suis predictis [] decano et capitulo et eorum successoribus predictis singulis annis vnum damum integrum et competentem tempore pinguedinis et duas damas integras et competentes tempore fermesone de predicto parco percipiendos ex capcione et liberacione et sumptibus eiusdem Rogeri et heredum suorum inperpetuum Et sciendum quod non licebit predicto Rogero vel heredibus suis tot particulas in predicto parco includere et in defensionem ponere aut pasturam in eodem parco de tot aueriis superonerare nec eciam in predicto parco seu in aliis boscis ipsius Rogeri et heredum suorum in predicta villa tot porcos agistare tempore pessone quominus predicti [] decanus et capitulum et eorum successores predicti decetero sufficientem et competentem habeant pasturam in eodem parco ad predictos equos boues et vaccas et eciam sufficientem et competentem pessonam in predictis parco et boscis ad predictos porcos suos sicut predictum est inperpetuum Et pro hac recognicione concessione fine et concordia iidem [] decanus et capitulum remiserunt et quieteclamauerunt de se et successoribus suis predictis et ecclesia sua predicta predicto Rogero et heredibus suis totum ius et clamium quod habuerunt communicandi cum residuis aueriis suis eiusdem ville in predicto parco et similiter totum ius et clamium quod habuerunt communicandi cum quibusdam aueriis suis in cunicularia ipsius Rogeri et heredum suorum in predicta villa inperpetuum Et preterea iidem [] decanus et capitulum remiserunt et quieteclamauerunt de se et successoribus predictis et ecclesia sua predicta predicto Rogero et heredibus suis totum ius clamium quod habuerunt in omnibus aliis estoueriis bosci et venacionis in predicto parco et in omnibus aliis boscis predicti Rogeri et heredum suorum in predicta villa inperpetuum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter