utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02741034

Charter
Charter Number: 02741034
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Ordination
Date: 1268
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Per presens scriptum pateat vniuersis quod cum prior et conuentus de Sixil ordinis sancti Gilberti de Sempingham Linc diocesis super ecclesia de Liggesby in archidiaconatu Linc et medietate ecclesie de Glentham in archidiaconatu Stowie ad suum patronatum spectantibus ordinacioni venerabilis patris Ricardi dei gracia Linc episcopi uel aliorum quibus idem episcopus vices suas in hac parte duxerit committendas sponte pure et totaliter se submisserint Ratum habituri et firmum pro se et suis successoribus imperpetuum quicquid dictus dominus Ricardus uel sui commissarii tam de dicta medietate quam de dicta ecclesia ordinarent seu statuerent ac idem dominus episcopus nobis Willelmo de Lessington decano et Nicholao de Hycche subdecano Linc ecclesie ac magistro Johanne de Lyndesey officiali suo eiusdem ecclesie canonico ordinandi seu statuendi super eodem negocio prout decreuerimus plenam concesserit facultatem Nos Willelmus Nicholaus et Johannes predicti tam ad ea que honestatis quam utilitatis existunt in ecclesia dei mentis aciem dirigentes singulis que circumstanciis diuinis et humanis quantum humana fragilitas sunt diligenter ponderatis communicato peritorum consilio de assensu omni quorum interest ita duximus ordinandum et statuendum Quod capitulum Linc ecclesie propter onera que eis incumbunt et de die in diem tam in elemosinarii largicione quam hospitum susceptione ac aliunde multipliciter excersceant habebat predictam ecclesie medietatem cum omnibus pertinenciis statim cum vacauerit absque requisicione et impedimento cuiusquam in proprios vsus suos inperpetuum conuertendam simul cum alia medietate eiusdem ecclesie quam antea obtinuerat Ita scilicet quod dictum capitulum dicte ecclesie per ydoneos ministros honeste deseruiri ac curam animarum salubriter agi procuret quousque per episcopum et capitulum de vicaria competenti in eadem ecclesia fuerit ordinatum Adicimus eciam quod archidiaconus de Stowa qui pro tempore fuerit vnam marcam a dicto capitulo pro procuracione sibi de dicta medietate debita et pro omnibus aliis sibi iure archidiaconali in dicta ecclesia et parochia competentibus percipiat annuatim denariis sancti Petri dumtaxat exceptis qui solui deberent eidem archidiacono sicut alibi sit in communis et prebendis Ordinamus eciam et commissa nobis potestate statuimus quod supradicti prior et conuentus qui siti sunt in pupplica strata propter quod peregrinorum et egenorum multitudo causa corporalis refeccionis habend ad eos confluit incessanter habeant ecclesiam de Leggesby cum omnibus pertinenciis statim cum vacauerit absque requisicione et inpedimento cuiusquam ad ospitalitatem inibi melius sustinendam ac cetera opera caritatis vberius excercenda in proprios vsus suos perpetuo conuertendam Salua competente vicaria que in rebus subscriptis consistet Videlicet quod vicarius per predictos priorem et conuentum presentatus et admissus habeat mansum ex parte australi ecclesie cum edificiis gardino fossatis et pratello intercluso necnon totam terram in campis ad ecclesiam spectantem cum prato et totum altaragium Dicti vero prior et conuentus totam decimam garbarum et feni illius parochie cum omnibus mesuagiis et redditibus ad ecclesiam ipsam pertinentibus predicto manso cum pertinenciis excepto in suos vsus optinebunt Qui hec onera in dicta ecclesia sustinebunt scilicet fabricam cancelli per totum hospicium archidiaconi Dictus autem vicarius vestimenta omnimoda libros vasa synodaticum et omnia alia onera ordinaria cum honesto seruicio in eadem suis sumptibus sustinebit In cuius rei testimonium et robur perpetuum Nos ordinatores prefati huic ordinacioni sigilla nostra apposuimus anno gracie mcc sexagesimo octauo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter