utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02741039

Charter
Charter Number: 02741039
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Appropriation, Grant
Date: 1288
Date Type: Internal, A.D., Episcopal

map View Map
Charter:
Oliuerus dei permissione diuina Linc episcopus dilectis in Christo filiis [] decano et capitulo ecclesie nostre Linc salutem graciam et benediccionem Cum ecclesiam de Seuerby nostre dyocesis vestri que notorie patronatus nunc vacantem ac annuam viginti librarum pensionem peccuniariam de bonis eiusdem ad ecclesie vestre luminare salubriter ab antiquo prouisam et optentam iam ordinacioni nostre certa consideracione submiseritis patenter et absolute Nos ad honorem dei et gloriose genitricis sue curam parochialem dicte ecclesie de Seuerby sollicicius peragi in futurum ac dictum luminare ob intuitum luminis indeffessi perpetuari cupientes dictam ecclesiam cum omnibus iuribus et pertinenciis suis pro dicto luminari iuxta morem temporis proteriti copiosius in augmentum cultus diuini sustinendo Salua vicaria statuenda vobis et successoribus vestris appropriandam duximus per presentes Ordinantes quod nobis et successoribus nostris de cetero clericus ydoneus per vos presentetur qui perpetuus vicarius quociens res exegerit instituatur in eadem cum onere personaliter et socio capellano ministrandi Et quod dicta vicaria consistat in manso sumptibus vestris ab inicio competenter edificato et sexaginta solidis de mensa Commune vestre in festis sancti Michaelis et Pasche annuatim pro rata percipiendis tribus que acris terre diaconi non decimandis decimis lini et canobi lane quoque et agnorum et nutrimenti quorumcunque animalium necnon in obuencionibus de molendinis curtilagiis et curia abbatis de Thorneton cuiuscunque generis mortuariis eciam et omnibus aliis ad altaragium quoquomodo spectantibus preterquam de incrementis mansi vestri et animalium propriorum cum familia seu locum vestrum tenentis ibidem perpetuo duratura Adicimus insuper supradictis quod construccionem et refeccionem cancelli librorum que et ornamentorum ac ceterorum onerum ordinariorum et extra ordinariorum preter luminaria vinum incensum et oblatas agnoscatis inperpetuum Iurisdiccione tamen contenciosa et ex officio cum sequela de parochia sicut et antea manente vobis semper salua Potestatem moderandi supradicta ambiguum que si quod emergat in hac parte quociens opus erit interpretandi nobis et successoribus nostris specialiter reseruantes In cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum Datum apud Teyden ix kalendas Maii anno domini mcclxxx octavo et pontificatus nostri octauo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter