utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02741044

Charter
Charter Number: 02741044
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Grant
Date: 1264
Date Type: Internal, A.D., Episcopal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Ricardus miseracione diuina Linc episcopus dilectis in Christo filiis decano et capitulo Linc salutem graciam benediccionem Cum redditus Commune vestre et distribuciones communes tenues sint et exiles ac oneribus que portatis minime corespondentes non indignum arbitramir vobis in hac parte utrumque prospicere quo possitis onera que uobis incumbunt facilius sustinere Ea propter donacionis vestre meritis inclinati ecclesiam de Tawell que de nostro est patronatu vobis auctoritate pontificali conferimus et assignamus Ita ut cedente seu decedente ipsius ecclesie rectore possessionem eiusdem ac nostra donacione suffulti de consciencia tamen nostra uel qui pro tempore fuerit ingredi libere et fructus eius in perpetuos vsus vestros secundum disposicionem a nobis aut si hoc forsitan omiserimus a successore nostro tradendam quam si non obseruari eciam hanc collacionem et assignacionem nostram cassam et irritam esse volumus conuertere valeatis Salua nobis in ea canonica obediencia et bene sufficienti vicaria per nos aut successores nostros ibidem taxanda et quociens opus fuerit conferenda Saluis eciam episcopalibus consuetudinibus et Linc ecclesie dignitate In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum fecimus apponi Dat apud Lafford iiij idus Maii anno domini mcclx quarto et pontificatus nostri sexto
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter