utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02741049

Charter
Charter Number: 02741049
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Grant
Date: 1280
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
O decanus et capitulum Linc ecclesie dilectis sibi in Christo vicariis vniuersis in ecclesia Linc ministrantibus salutem in domino sempiternam Attendentes quod quia liberam administrandi potestatem de bonis spectantibus ad domum sancti Egidij extra Linc hactenus nullatenus habuistis circa eiusdem domus regimen et promocionem minus ex corde vestros labores et sumptus impendere curauistis ad tollendam huiusmodi vestre necgligencie excusacionem prefatam domum cum omnibus suis iuribus et pertinenciis vobis ex nunc tenore presentium assignamus Ita quod decetero generalem et liberam habeatis eiusdem domus administracionem et potestatem personas inibi collocandi seu recipiendi et de omnibus disponendi ad domum pertinentibus sepedictam prout eiusdem domus pariter et vestre vtilitati magis decreueritis expedire Hoc tamen adiecto quod socii vestri vicarii qui debiles fuerint et infirmi ibidem morari volentes sine difficultate qualibet recipiantur et secundum domus facultates custodiantur ac procurentur honeste De capellanis eciam sustentandis et faciendo per eosdem officio pro animabus magistri Walteri de Welles et domini Willelmi de Neweporte fideliter obseruabitis quod in cartis eorundem Walteri et Willelmi expressius continetur Vt autem hec omnia et alia in domo obseruanda predicta melius melius inperpetuum obseruentur nobis in eadem visitationis officium reseruamus ad corrigendum et reformandum tam in temporalibus quam in spiritualibus quandocunque et quociens oportunum decreuerimus ea que coreccione seu reformacione scriptum sigilli nostri munimine duximus roborandum Hiis testibus dominis R de Horton tesaurario Linc W de la Gare archidiacono Linc Simone de Barton archidiacono Stowie J de Widington R de Caua J de la Gare W de Hauton Thoma de Ferariis Euerardo de Bromholme Simone de Worth tunc preposito Antoneo de Sauisthorp Jordano de Linc canonicis Ricardo sacrista Roberto succentore Roberto de Thorp J dicto Monaco J de Euer Radulfo de Swalu tunc custode dicte domus sancti Egidii Roberto de Thame Hugone de Gouteby vicariis et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter