utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02741075

Charter
Charter Number: 02741075
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Presentation
Date: 1260 - 1261
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Vicaria ecclesie de Edenstowe consistit in toto alteragio et omnibus minutis decimis ad dictam ecclesiam cum capellis suis spectantibus exceptis decimis prouenientibus de curia rectoris Et vicarius sustinebit omnia onera ordinarie et agnoscet extraordinaria pro rata Soluet que singulis annis ad festum apostolorum Petri et Pauli xl solidos in parochia per manus prepositorum Linc[] distribuendos Super cuius ordinacione sic est repertum Venerabili in Christo patri et domino super reuerendo G dei gracia Eboracensi archiepiscopo Anglie primati R decanus et capitulum ecclesie Linc[] salutem et cum omni deuocione reuerencia obediencia et honore Cum nos dominum Ricardum de Melton[] capellanum ad perpetuam vicariam ecclesie nostre de Edenstowe et capellarum suarum alias paternitati presentauerimus ac uos pro eo quod hactenus in dicta ecclesia non fuerit vicaria ordinata ipsum eo tempore admittere distulistis volumus et concedimus quantum in nobis est quod vicaria consistat in toto alteragio et in omnibus minutis decimis ad predictam ecclesiam cum capellis suis spectantibus exceptis decimis prouenientibus de curia nostra de Edenstowe nosmet ipsos seu firmarium nostrum contingentibus vnam infr[] bouatam terre cum pertinenciis suis ad predictam ecclesiam spectantem cum omnibus competentibus mansis in Edenstowe et Peuerelthorp[] assignauimus et concessimus eidem Ita scilicet quod ipse et successores sui qui pro tempore fuerint vicarii in eadem ecclesia libros et omnia alia ornamenta predictarum ecclesie et capellarum et cancelli sustineant imposterum exceptis casibus fortuitis soluendo annuatim de predicta porcione quadraginta solidis in festo apostolorum Petri et Pauli pauperibus de parochia eadem per manus prepositorum distribuendos Omnia vero ordinaria onera sustinebit vicarius memoratus nobis in extraordinariis pro rata rendendo Nos uero eundem Ricardum in forma premissa iterato paternitati vestre presentamus rogantes humiliter et deuote quatinus ipsum admittere et in eadem vicarium perpetuum instituere dignemini Valeat paternitas vestra semper in domino
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter