utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02741081

Charter
Charter Number: 02741081
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Ordination
Date: 1294
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Nouerint vniuersi quod nos Oliuerus permissione diuina Linc episcopus in cappellis de Burtona Querendon Bokeland et Stok presentacione eorundem inquiri fecimus per magistrum Ricardum de Sancta Fredeswida prebendarium de Merston de valore prouentuum altaragii huiusmodi capellarum accepto que per inquisicionem eandem quod prouentus altaragii cappelle de Burton valent comunibus annis quindecim marcas prouentus altaragii capelle de Querendon valent comunibus annis octo marcas prouentus altaragii capelle de Kokeland valent comunibus annis sex marcas et prouentus altaragii capelle de Stok valent comunibus annis septem marcas et consistunt ipsi prouentus in omnimodis oblacionibus mortuariis decima lane agnorum lactis lini canabi porcellorum aucarum ouorum pullorum equinorum vitulorum ortorum et croftorum que cum pedibus et vangis fodiuntur et eciam in decima columbarum quodque in parochia capelle de Burton datur quoddam bladum pro sepultura parochianorum de Huccote qui apud Burton sepeliuntur putte corne wlgariter nuncupatum quod spectat ad altaragium de Burton et quod sunt ibi duo molendina vnum aquatitum et aliud equinum quodque ipsa vicaria in dictis porcionibus competencius poterit ordinari et in villa de Burton mansus vicarii assignari nos aduertentes quod in cappellanis de Querendon vnum de Kokeland alium et de Stok tercium ministrare oportebit necessario cappellanos sit que decens vt vicarius sacerdotem secum morantem habeat ordinamus vt porcio vicarii futuris temporibus instituendi consistat in omnibus et singulis porcionibus suprascriptis et aliis consimilibus si que sint que debent altaragii nomine contineri quodque dictum capitulum mansum competentem ad opus vicarii apud Burton in fundo capelle ex parte occidentali suis sumptibus edificet competenter Saluis eidem capitulo decima garbarum et feni et omnibus terris ac tenementis cum pertinenciis suis in pasturis et aliis quibuscunque spectantibus ad cappellas easdem necnon jurisdiccione quam dudum prebendarius in ipsis capellis antiquitus habere solebat sine preiudicio iuris pontificalis Ordinamus insuper vt dictum capitulum libros et ornamenta congruencia pro statu dictarum capellarum ab inicio inueniat honesta que vicarii pro tempore succedentes ibidem eque honesta et bona suis impendiis sustentare et inuenire ministros que ydoneos ad ministrandum in omnibus capellis prefatis [] omnia que ad diuinum obsequium quomodolibet requiruntur exhibere decetero teneantur quodque dictum capitulum curet et vigilet diligenter vt huiusmodi ornamenta et libri per vicarios honeste custodiantur et cum res exegerit repararentur Alioquin si vicarius pro tempore existens fortasse non suffecerit ad reparacionem seu emendacionem eorum in eo casu capitulum defectus huiusmodi emendare pro sua negligencia teneantur Construccio vero et reparacio cancellorum capellarum predictarum ad capitulum seu parochianos locorum iuxta morem preteriti temporis seruatum spectare debebunt Ordinamus itidem vt vicarius pro tempore existens in capellis pretactis ab omni onere ordinario preter reparacionem et emendacionem librorum et ornamentorum prescriptam immunis existat Pro porcione tamen vicarie sue si illam ex nunc ad aliquam decimam vel contribucionem in futurum taxari contingat dumtaxat respondere debebit Si vero porcio vicarii vt premittitur ordinata tanquam insufficiens processu temporis merito videatur augenda hoc faciendi et eciam si quid dubium obscurum aut interpretacione dignum in huiusmodi ordinacione apparuerit illud declarandi et interpretandi nobis et successoribus nostris potestatem specialiter et reseruamus Actum apud Parcum Stowe septimo kalendas Decembris anno domini mcc nonagesimo quarto
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter