utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02741092

Charter
Charter Number: 02741092
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1229
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus has litteras visuris uel audituris R dei misericordia magister ordinis de Sempingham et generale capitulum eiusdem ordinis salutem Nouerit vniuersitas vestra quod cum quedam domus ordinis nostri videlicet de Sempingham de Hauerholm de Ospitali Linc de Sixill et de Ormesby quasdam possessiones in parochiis ecclesiarum commune et prebendarum Linc ecclesie videlicet de Cestrefeld de Stanton de Wellinghouer de Haynton de Keleseya et de Luda per aliquantum tempus pacifice possedissent vir venerabilis W decanus et capitulum Linc prefatis domibus super quibusdam decimis dictarum possessionum questionem mouerunt Que anno gracie mccxxix post Pascha in presencia venerabilis patris nostri H dei gracia Linc episcopi presentibus nobis et prioribus nostris consulentibus et consencientibus in hunc modum amicabili composicione conquieuit videlicet quod nos communi consilio priorum nostrorum assignauimus commune ecclesie Linc annuum redditum duarum marcarum per prepositum commune distribuendarum in forma subscripta videlicet decano duos solidos prebende de Luda iij solidos prebende de Kelesia quinque solidos Comune totum residuum pro bono pacis scilicet vnam marcam ad Pascha et aliam in festo sancti Michaelis Quod si processu temporis post istam composicionem contigerit quod aliqua domus ordinis de Sempingham in communa uel prebenda ecclesie Linc quas tempore huius composicionis possederunt uel deinceps adquisierint post illorum ingressum aliquod pratum et molendinum adepta fuerit vnde communa uel Prebenda siue ipsius domus possessioni decimas percepit communa uel prebenda ubi hoc contigerit illius prati uel molendini decimarum possessione libere utetur et pacifice quousque commune uel prebende illius indempnitati quantum ad decimas dicti prati uel molendini vtriusque partis prouisione uel bonorum virorum arbitrio si partes dissenciant competenter prouideatur et hoc sine dampnosa mora fieri utrimque bona fide procurabitur Per hanc autem composicionem nullum preiudicium alicui priuilegio uel indulgencie ordinis de Sempingham adgenerabitur uel poterit adgenerari composicione uero huiusmodi presenti manente et robur inperpetuum optinente In huius autem rei testimonium et perpetuam firmitatem presens scriptum sigillo nostro et sigillo capituli domus de Sempingham signatum dictis decano et capitulo tradimus Teste deo et generali capitulo de Sempingham
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter