utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02749647

Charter
Charter Number: 02749647
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Ordination
Date: 1242
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus presens scriptum uisuris uel audituris de sancta Fretheswida et de Chaucumba priores salutem in domino Mandatum domni pape suscepimus in hec uerba [] Huius igitur auctoritate mandati ad instantiam domini Iohannis de sancto Egidio rectoris ecclesie de Lecton[] prebende Lincoln[] fecimus uocari abbatissam et conuentum Fontis Ebraudi coram nobis Partibus igitur in presentia nostra sufficienter constitutis fundata intentione dicti J in hunc modum petit dictus J quod cum dicta abbatissa et conuentus iniuste et in preiudicium ecclesie de Lectun[] construxerint quamdam cappellam in curia sua de Graua in parochia de Lectun[] et in eadem capella faciunt diuina celebrare quod dicta capella demoliatur et eisdem interdicatur ne in prefata capella decetero permittant aliquem diuina celebrare Petit etiam dictus J a dictis abbatissa et monialibus decimas garbarum de quadam terra que appellatur uetus assartum iuxta Bilendun[] et de quadam terra in Cockelake et de quadam terra que appellatur Newestubbinge iuxta Kingeswode Item petit idem J omnes decimas tam pannagii quam alias decimas que proueniunt de bosco dictarum monialium de Kingeswude et omnes decimas feni prouenientes de pratis suis in parochia de Lectun[] et omnes decimas molendinorum dictarum monialium in eadem parochia constructorum et omnes decimas gardinorum suorum et curtilagiorum in dicta parochia existentium et omnes decimas pullorum uitulorum agnorum porcorum aucarum lactis et lane de dominico suo in parochia sua de Lectun[] prouenientes Et cum super premissis inter partes coram nobis priore de Oseneya coniudice nostro per priuilegium appostolicum a cognitionibus causarum exempto aliquamdiu fuisset altercatum auditis rationibus huic inde tam in iure quam in facto consistentibus inspectis priuilegiis eiusdem abbatisse et monialibus a sede apostolica super premissis indultis de consilio iuris peritorum et consensu partium que panes super premissis ordinationi nostre se sponte subiecerunt ita ordinauimus Scilicet quod dicte abbatissa et moniales sint inmunes in perpetuum a prestatione decimarum omnium in editione superius contentarum concessione siue composicione bone memorie H quondam Lincoln[] episcopi et eiusdem loci capellani super celebratione diuinorum in capella de Graua cimiterio et sepultura eiusdem et aliis que in dicta concessione seu composicione continentur de consensu dicti J rectoris ecclesie [de Le]ctun[] in sui forma et robore in perpetuum integre permanentibus ita silicet quod pretextu huius ordinationis nullum fiat preiudicium ecclesie de Lectun[] quo ad decimas aliquas de quibuscunque decimis terrarum et rebus aliis in quarum possessione fuit ecc[] [] Lectun[] tempore litis mote Dicte uero abbatissa et moniales per eamdem ordinationem nostram ecclesie de Lectun[] centum margas argenti conuertendas in perpetuam utilitatem eiusdem ecclesie de Lectun[] per manum dicti rectoris secundum [quod eid]em ecclesie melius uiderit expedire contulerunt Nos autem dictam ordinationem realem inperpetuum pacifice permansuram de consensu partium initam auctoritate apostolica qua fungimur confirmantes et roborantes sig[] []na cum sigillis partium presenti scripto duximus apponenda Hec acta sunt anno ab incarnatione domini millesimo ducentesimo quadragesimo secundo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter