utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02749659

Charter
Charter Number: 02749659
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1228 - 1229
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Ricardus dei gracia Cantuariensis archiepiscopus tocius Anglie primas et apostolice sedis legatus vniuersis Christi fidelibus ad quos presentes littere peruenerint salutem in domino Ad vniuersitatis uestre noticiam uolumus peruenire quod causa que inter dilectos filios nostros monacos Rofensis ecclesie et Rogerum presbiterum vertebatur super capella de Eya apostolica auctoritate nobis commissa cognoscenda et terminanda in presencia nostra hoc fine [terminata est prefatus si q]uidem Rogerus presbiter post varias altercationes ore proprio confessus est iamdictam capellam ad ius matricis ecclesie de Hede[nham et predictorum monachorum pertinere Si]c que propria et spontanea ductus uoluntate eandem capellam in manu nostra resignauit liberam et ab omni reclam[acione penitus absolutam asserens se nichil] iuris in ea habere citra eorundem monacorum auctoritatem concensumque Denique memorati monachi super ipso Rogero [misericordia moti concesserunt ei eandem c]apellam in perpetuam vicariam tota uita sua de eis tenend Soluendo eis annuatim xx solidos nomine annue pensionis [] Michaelis et x solidos in festo Paschali Et cum sepedictum Rogerum contigerit uiam vniuerse carnis ingredi vel ad religionis ha[bitum mi]grare eadem capella ad matricem ecclesiam de Hedreham et monacos Rofenses perueniat libera et ab omni strepitu reclamancium penitus absoluta Vt igitur hec que in presencia nostra apostolica auctoritate facta sunt perpetuam obtineat firmitatem eadem auctoritate apostolica qua functi sumus ea confirmamus et presentis scripti attestacione communimus et sigilli nostri patrocinio corroboramus Test[] Facta est hec carta anno domini mclxxiiii Postea fluxerunt anni lv
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter