utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02749982

Charter
Charter Number: 02749982
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1258 - 1264
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
G dei gracia Eboracensis archiepiscopus et Anglie primas omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit salutem in domino Nouerit vniuersitas vestra nos dei et caritatis intuitu et ad peticionem venerabilis patris nostri Hugonis Linc episcopi et capituli Linc ecclesie quam speciali amplectimur dilectionis affectu concessise et presenti carta confirmasse prefato capitulo Linc ad augmentationem commune et sustentationem canonicorum residentium ecclesias de Oskinton et de Edenstowe cum omnibus ad eas pertinentibus que videlicet ecclesie fuerunt de prebenda Rogeri de Derby sicut eas prefato capitulo iam dictus episcopus concessit possidendas et confirmauit et sicut canonici predicte prebende concesserunt et cartis suis confirmauerunt saluis inde episcopalibus nobis et successoribus nostris Vt autem hec nostra concessio rata sit et stabilis presens scriptum sigilli nostri apposicione roborauimus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter