utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02751122

Charter 02751122
Charter Number: 02751122
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Lease
Date: 1222
Date Type: Internal

map View Map
Charter:
Conuencio inter capitulum Linc et Willelmum de Rolueston Hec est conuentio facta inter capitulum ecclesie Linc et Willelmum de Rolueston videlicet quod idem capitulum concessit prefato Willelmo unam bouatam terre et dimidiam in villa de Glentham scilicet notam terram quam habet capitulum memoratum in predicta uilla ad medietatem suam in ecclesia de Glentham pertinentem Tenendam et habendam per decem annos cum omnibus pertinenciis suis et libertatibus exceptis mesuagio et pastura ad illam pertinentibus Reddendo inde annuatim quinque solidos pro omni seruitio ad festum sancti Michaelis duos solidos et sex denarios et ad Pascha duos solidos et sex denarios Post decem uero annos uel post decessum ipsius Willelmi si infra terminum illum diem clauserit extremum libera et quieta redibit eadem terra cum pertinenciis ad sepedictum capitulum Ita tamen quidem quod si decesserit infra terminum pretaxatum salua sit inuestitura siqua tune ibi fuerit eidem W uel cui uoluerit illam assignare Promisit autem sepedictus W sacramento corporaliber presbito solutionem prefate pecunie quinque solidos ad terminos prefixos fideliter faciendam Facta est autem hec conuentio anno Incarnationis dominice millesimo ducentesimo vicesimo secundo ad Pascha usque ad decem annos completos duratura Hiis testibus G precentore R cancellario J subdecano magistro G de Scartheburg magistro W filio Fulconis magistro R de Lindewde Waltero Blundo Petro de Hungar P de Cheuermund et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter