Charter Document - 02751187
Charter Number: 02751187
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement, Lease
Date: 1241
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
View Map
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement, Lease
Date: 1241
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
View Map
Charter:
Anno Incarnacionis dominice millesimo ducentesimo quadragesimo primo ad Pentecosten facta fuit hec conuencio inter dominum Galfridum de Magdal[] ex una parte et Willelmum Russel de Haketorn ex altera Videlicet quod dictus Willelmus dimisit dicto Galfrido sex acras terre arabilis in territorio de Haketorn pro duabus marcis argenti in inicio huius conuencionis pacatis Quarum hec sunt partes In campo meridionali dicte ville super Langfurlanges in Cledale duo selliones contigui inter Robertum Trauers et Willelmum Wrme Item tercius sellio ex transuerso uie que ducit Lincol[] iuxta Willelmum filium Thome Et quartus super Stupelhil iuxta eundem Willelmum uersus occidentem In campo uero aquilonali ad Burthorn vnus sellio duarum acrarum iuxta perticatam quam dictus Galfridus de Magd[] emit a Roberto Trauers versus occidentem Item alius sellio vnius acre contra altum stratum iuxta forarium Roberti Trauers versus aquilonem tenend et [ha]bendas dicto Galfrido et cui uel quibus assignare uoluerit donec inde perceperit decem uestituras scilicet quinque uestituras ex australi parte ville et quinque ex parte aquilonali Et est memorandum quod idem Galfridus recepit dictas sex acras terre ad warectum ex australi parte dicte ville de Hakethorn Dictus autem Willelmus et heredes sui dictas sex acras dicto Galfrido et cuicunque uel quibuscunque assignauerit quousque decem uestituras plene perceperint in omnibus et contra omnes warantizabunt defendent et adquietabunt Et hoc pro se et heredibus suis affidauit In huius autem rei robur et testimonium presens scriptum in modum cyrograffi confectum est et mutua signorum apposicione ex utraque parte roboratum Hiis testibus Roberto tunc persona de Haketorn Galfrido filio Willelmi Roberto Trauers Willelmo filio Thome Willelmo filio Leue Willelmo de Legesby Willelmo ad Portam Alexandro seruiente domini Regis Nicholao de Frisebi et multis aliis