utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02751259

Charter Number: 02751259
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1236 - 1239
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus W decanus et capitulum ecclesie Linc[] salutem Noueritis nos concessisse et hac presenti carta nostra confirmasse Henrico de Hungria quondam fratri domini Petri de Hungria quinque tofta cum edificiis et pertinenciis in villa et territorio de Seuerby scilicet illud toftum quod vocatur Gildecroft et iacet iuxta toftum ecclesie et vnum toftum quod iacet iuxta culturam domini Ingelrami versus aquilonem et illud toftum quod Eliuua quondam tenuit et vnum toftum quod Gerardus diaconus aliquando tenuit et illud toftum quod Alanus Braci aliquando tenuit et vnam bouatam terre arabilis et dimidiam in eodem territorio cum suis pertinenciis scilicet illam bouatam que fuit Willelmi le Noreys et illam dimidiam bouatam terre que fuit Henrici de Ketelby et tres seliones in quibus situm est molendinum ad ventum ipsius Henrici tenend et habend illi et heredibus suis vel quibus assignare voluerit exceptis viris religiosis et Judeis Reddendo inde annuatim commune nostre duos solidos et sex denarios scilicet infra quindenam Pasche sex denarios et infra quindenam sancti Michaelis duos solidos Item fabrice Linc[] ecclesie ad eiusdem terminum sancti Michaelis tres solidos et quatuor denarios Idem ad eundem terminum sancti Michaelis pauperibus clericis Lincoln[] ecclesie tres solidos et quatuor denarios Item ad eundem[] sancti Michaelis in pane distribuendo pauperibus per manum prepositi commune Linc[] ecclesie pro anima domini Petri de Hungaria viginti solidos pro omni seruicio et exactione Et in huius rei testimonium huic scripto sigillum nostrum apposuimus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter