utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02751421

Charter Number: 02751421
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Release
Date: 1269
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Nouerint vniuersi quod cum orta esset contencio inter dominum Ricardum de Brevse militem et Aliciam vxorem eius dominam de Ludeburg[] et de Foterby ex parte vna ac Willelmum decanum et capitulum Linc[] ecclesie ex altera super quibusdam consuetudinibus et seruiciis de terris et tenementis que idem decanus et capitulum in villa et teritorio de Foterby nunc tenent de feudo quondam Sarre Berteram predictis Ricardo et Alicie ut dicebant debitis de quibus terris et tenementis idem Ricardus et Alicia uxor eius pecierunt ab eisdem decano et capitulo exactiones subscriptas et demandas scilicet homagium fidelitatem sectam curie auxilium ad miliciam filii sui et ad maritagium filie sue redditum calcarium sex denariorum auxilium vicecomitis auxilium ad gardam castri de Beauuer scutagium quando currit gardam releuium escaetam de terris predictis et omnes alias demandas que a terris geldabilibus peti possunt Tandem audito tenore munimentorum ecclesie predicte a parte altera et diligenter perscrutato ac pleno iure eiusdem ecclesie super omnibus premissis et singulis premissorum funditus intellecto prefati Ricardus et Alicia vxor eius considerantes euidentiam et bene intelligentes dictos decanum et capitulum et ecclesiam suam predictam a supradictis demandis totaliter esse inmunes ac super eisdem iniuste fuisse vexatos pro salute animarum suarum antecessorum et successorum suorum omnes terras predictas cum pertinenciis quas dicti decanus et capitulum tenent in predicta villa de Foterby in teritorio de Foterby de feodo predicte Sarre et de feodo dictorum Ricardi et Alicie concesserunt et confirmauerunt pro se et heredibus suis prefatis decano et capitulo et successoribus suis in puram liberam et perpetuam elemosinam ac quietas pacificas et absolutas ab exaccionibus seruiciis et demandis supranominatis et ab omnibus aliis subiectionibus et calumpniis sibi vel heredibus suis racione dictarum terrarum competentibus eisdem decano et capitulo concesserunt et dimiserunt ac de se et heredibus suis et assignatis sine aliquo retenemento quietum clamauerunt imperpetuum et easdem terras de omnibus seruiciis et consuetudinibus secularibus ut predictum est contra omnes homines adquietabunt et vbique defendent In cuius rei robur et testimonium veritatis sigilla predicti militis et vxoris sue predicte presenti scripto sunt appensa Testibus dominis Jacobo de Paunton[] vicecomite Linc[] Egidio de Gousel Galfrido de Wynepol militibus Roberto de Somercot[] Ricardo de Otterby clerico Gylberto Mont[] Petro de Lund[] Benedicto de Hacham Willelmo de Langvath[] clerico et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter