utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02761509

Charter
Charter Number: 02761509
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1290
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Pateat vniuersis per presentes quod nos Philippus decanus et capitulum Linc[] considerantes diligenter quod dilectus nobis in Christo Willelmus de Leython[] capellanus perpetuus vicarius ecclesie nostre de Haynton licet eidem W ratione dicte vicarie sue cura et sollicitudo totius parochie iniureat et regimen animarum nullas domos seu edificia ibi habeat ex assignacione nostra ad inhabitandum ad huius curam que ei vt predicitur incumbit peragendam concessimus eidem W quamdiu ibidem vicarius permanserit ac prehabito in hac parte diligenti tractatu et deliberacione pleniori concorditer ad instanciam venerabilis confratris nostri et concanonici domini Willelmi Archidiaconi Linc[] qui nobis et capitulo nostro deuotus extitit et de expresso consensu eiusdem concedimus per presentes quod idem vicarius domos et edificia cum tota placea que idem Archidiaconus apud Haynton ex parte occidentali ecclesie de nobis ad firmam pro annuo censu tenuit teneat et inhabitandum habeat exnunc inposterum de nobis quam diu ibidem vicarius permanserit remisso interim prefato vicario dicto censu annuo quem dictus dominus [] Archidiaconus nobis pro illis reddere solebat vsque ad quadraginta denarios annuos nobis seu clerico prepositure commune nostre nomine nostro per dictum vicarium annis singulis soluendos videlicet ad festum sancti Martini in yeme et ad natiuitatem sancti Johannis Baptiste pro equalibus porcionibus primo termino solucionis faciende incipiente in festo dicti sancti Martini proximo in yeme venturo et altero termino in festo Natiuitatis sancti Johannis tunc proximo sequenti vt predicitur et sit deinceps annis singulis quam dictus vicarius dictas domos et placeam tenuerit et ibidem vicarius permanserit pro omnibus terrenis demandis Et est sciendum quod idem vicarius interim dictas domos seruabit et manutenebit in adeo bono statu quos eas modo recepit vel meliori Cum autem idem W ibidem vicarius esse desierit licebit nobis et successoribus nostris non obstante hac liberali concessione nostra dictas domos et edificia cum placea memorata in manum nostram resumere et de illis facere et disponere prout nobis opertunum videbitur et crediderimus expedire Nos vero super premissis dicto domino Willelmo has litteras fieri fecimus sigillo capituli nostri et sigillo domini [] Archidiaconi tune firmarii apud Haynton roboratas litteris consimilis tenoris penes nos sub sigillo dicti domini Willelmi vicarii remanentibus in memoriam rei geste Datum et actum in capitulo nostro Linc[] die Mercurii proxima post Dominicam in passione domini videlicet xj Kalendas Aprilis Anno domini mcc octogesimo nono
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter