utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02761679

Charter 02761679
Charter Number: 02761679
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1196 - 1198
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Vniuersis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum peruenerit Godricus filius Alfneth salutem Nouerit uniuersitas uestra me concessisse et dedisse et hac presenti carta mea confirmasse deo et beate Marie Linc[] et canonicis ibidem deo seruientibus quatuor acras terre arabilis in territorio de Sumercotes que iacent inter terram Roberti capellani et terram Walteri filii Roberti scilicet tres acras in Aldecroft et unam acram iuxta terram Willelmi filii Godrici Haket uersus orientem pro salute anime mee et patris mei et matris mee et omnium antecessorum meorum Et ego et heredes mei warantizabimus terram prenominatam prenominato capitulo contra omnes homines Et ut hec mea donatio imperpetuum rata permaneat sigilli mei munimine corroboraui Hiis testibus magistro Willelmo precentore Linc[] ecclesie magistro Willelmo cancellario magistro Ricardo subdecano Ricardo de Kyma magistro Waltero Blundo Eudone capellano Gileberto Pilate Roberto capellano de Sumercotes magistro Roberto de Gaitune Willelmo clerico de Sumercotes Ernsio filio Guue
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter