utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02782020

Charter Number: 02782020
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1219
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Lincolniam in crastino Purificacionis anno regni regis Henrici filii regis Johannis tercio coram Hugone Lincolniensi episcopo Johanne Mar[] W de Albaniac[] Adam de Nouo Marcato Waltero Mauclerc Willelmo de Cressi iusticiariis itinerantibus et aliis fidelibus domini regis tunc ibi presentibus inter Beatriciam et Fousafiam et Ceciliam sorores eiusdem Beatricie petentes et Emmam que fuit vxor Gaufridi tenentem de vno mesagio cum pertinenciis in Nauenebi vnde ipsa Emma uocauit ad warantum decanum et capitulum Linc[] uersus eas et quod idem[] decanus et capitulum per Osbertum positum loco eorum in eadem curia ad lucrandum uel perdendum ei warantizauerunt Et vnde assisa mortis antecessorum summonita fuit inter eos in prefata curia Scilicet quod predicte Beatricia et Fousafia et Cecilia recognouerunt totum predictum mesagium cum pertinenciis esse ius ecclesie sancte Marie de Linc[] et decani et capituli eiusdem loci vt illud quod ipsi habent ex dono Galfridi de Nauenebi fratris ipsarum Beatricie et Fousafie et Cecilie cuius heredes ipse sunt ut dicunt per cartam eiusdem Galfridi et illud remiserunt et quietum clamauerunt de se et heredibus earum ecclesie predicte de Lincolnie et decano et capitulo eiusdem loci et predicte Emme et heredibus suis in perpetuum Et pro hac quietaclamacione et recognicione et fine et concordia idem decanus et capitulum dederunt ipsis Beatricie et Fousafie et Cecilie viginti solidos esterlingorum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter