utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02782048

Charter
Charter Number: 02782048
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1219
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Linc[] in crastino natiuitatis sancti Johannis Baptiste anno regni regis Henrici filii J regis tercio coram domino Hugone tunc Linc[] episcopo J Mar[] Willelmo de Albaniaco Ada de Nouo Merchato Willelmo de Cressy Waltero Maucler iusticiariis itinerantibus et aliis fidelibus domini regis tunc ibidem presentibus inter Sarram de Furneus petentem et Willelmum de Tuxeford[] tenentem de tercia parte quadraginta acrarum terre et septem acrarum prati cum pertinentiis in Wellingouer[] quam terciam partem predicta Sarra clamauit esse rationabilem dotem suam de libero tenemento quod fuit Ricardi de Furneus quondam viri sui in eadem villa Et vnde idem Willelmus uocauit ad warantum decanum et capitulum Linc[] qui venit in eadem curia et terram illam et pratum ei warantizauit Et vnde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predicta Sarra remisit et quietum clamauit de se ipsi decano et capitulo et ecclesie de Linc[] et predicto Willelmo et heredibus suis totum jus et clamum quod habuit in predicta terra et prato cum pertinenciis nomine dotis Et pro hac quieta clamatione et fine et concordia idem decanus dedit ipsi Sarre quadraginta solidos esterlingorum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter