utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02782149

Charter Number: 02782149
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Lease
Date: 1251
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Anno gracie millesimo ducentesimo quinquagesimo primo facta fuit hec conuencio inter Ricardum clericum de Norstok[] ex parte una et Rogerum de Turvill[] ex altera videlicet quod idem Ricardus tradidit et concessit ad firmam predicto Rogero quoddam pratum in Norstokes quod iacet in Cotelesdale inter terram Galfridi de Wilk[] et terram domine Matildis de Germethorp[] Habendum et tenend dicto Rogero et heredibus suis uel assignatis quibuscunque et quandocunque dare legare uel assignare sanus uel eger uoluerit libere quiete integre et pacifice cum omnibus pertinenciis suis vsque in finem viginti annorum proximo sequencium scilicet donec viginti uesturas plenarie inde perceperit dictus autem Ricardus et heredes sui dictum pratum cum pertinenciis prenominato Rogero et heredibus uel assignatis suis usque ad predictum terminum ut predictum est warantizabunt et defendent contra omnes homines et feminas Pro hac autem tradicione et concessione dedit prenominatus Rogerus sepedicto Ricardo decem solidos premanibus in necessitate sua In cuius rei testimonium hoc presens scriptum in modum cyrograffi confectum est et utrique parti pars sua est tradita alterius sigillo roborata Hiis testibus domino Galfrido de Wilk[] domino Sauarico vicario de Skiligton[] Willelmo Palefrei Nicholao de Eston[] Thoma Planta Henrico le Dimur et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter