utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02792282

Charter Number: 02792282
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1273 - 1274
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Vniuersis Christi fidelibus hoc scriptum visuris uel audituris Ricardus decanus et capitulum Lincolniensis ecclesie salutem in domino sempiternam Nouerit vniuersitas vestra nos dimisisse concessisse et hac presenti carta nostra confirmasse Roberto apotecario et suis heredibus vel assignatis suis quoddam mesuagium nostrum in parochia sancti Michaelis supra montem Linc[] cum omnibus edificiis in eodem constructis quod habuimus de Ivetta et Sarra heredibus quondam Alicie le Thurnur simul cum redditu annuo duodecim denariorum percipiendo de heredibus quondam Jacoby Judei pro quadam parua placea dicti mesuagii quam quondam Robertus filius Alani le Turnur dicto Jacobo et suis heredibus vendidit similiter et cum annuo redditu trium denariorum percipiendo de terra quam tenet Johannes nepos Thoraldi et est situm dictum mesuagium inter terram quondam Ricardi le Fitheler ex parte boreali et terram dicti Jacoby ex parte australi Tenendum et habend dicto Roberto et heredibus suis vel assignatis suis in feodo et hereditate libere quiete et pacifice in perpetuum Reddendo inde annuatim nobis et successoribus nostris unam marcam argenti ad duos anni terminos uidelicet ad festum sancti Michaelis dimidiam marcam et ad Pascha dimidiam arcam Et sciendum quod dictus Robertus et heredes vel assignati sui edificia in dicto mesuagio constructa vel in posterum construenda suis sumptibus competenter sustentabunt nec licebit eis dictum mesuagium per edificiorum destructionem deuastare seu illud viris religiosis vel Judeis seu aliis quibuscunque vendere vel invadiare absque speciali licencia capituli Quod si aliquod horum attemptauerint vel firmam suam ultra duos menses post terminos antedictos detinuerint statim liceat preposito nostro mesuagium predictum nomine nostro ingredi et de eo simul cum edificiis libere disponere sicut nobis melius viderit expedire absque aliqua reclamatione uel impedimento dicti Roberti uel heredum suorum Pro quibus omnibus fideliter observandis dictus Robertus pro se et heredibus uel assignatis suis corporali prestitit iuramentum In cuius rei testimonium huic scripto in modum cyrographi confecto capituli nostri et dicti Roberti alternatim sunt appensa Testibus dominis Galfrido precentore Symone de Barton archidiacono Stowe Willelmo de Ingham Johanne de Wythington[] magistris Ricardo de Horton et Thoma de Perariis preposito ecclesie Linc[] canonicis eiusdem domino Rogero filio Benedicti tunc maiore Linc[] Martino allutario et Symone Unwyne balliuis ciuitatis Gilberto de Hesele magistro Willelmo le Rus Ricardo apotecario Willelmo Juuene Johanne le appelmongere Michaele le Coteler Johanne de Bannebir[] clerico et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter