utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02792367

Charter Number: 02792367
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1273
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Vniuersis sancte matris ecclesie filiis ad quos presentes littere peruenerint Willelmus de Perham et Cecilia vxor eius que quondam fuit vxor Thome de Paris ciuis Lincoln[] salutem in domino sempiternam Nouerit vniuersitas vestra nos vnanimi nostro consensu assensu et voluntate concessisse dimisisse et omnino pro nobis et heredibus et successoribus nostris quibuscunque quietum clamasse inperpetuum Willelmo Fressinnade ciui et mercatori London[] totum ius et clamium quod vncquam habuimus vel aliquo modo habere possumus vel poterimus inperpetuum in tota illa terra cum omnibus pertinenciis suis que jacet in parrochia sancte Marie de Crakepol et in parrochia Omnium Sanctorum in Hundegate Lincoln[] inter terram Mathei Docgneck uersus occidentem et terram que quondam fuit Thome Warner uersus orientem quam quidem terram supradictus Willelmus habet ex donacione seu dimissione Johannis filii Thorne de Paris alumpni nostri Ita videlicet quod nec nos antedicti Willelmus et Cecilia nec heredes nostri nec aliquis per nos vel nomine nostro aliquod ius uel clamium nomine dotis nec nomine guarde nec aliquo alio iure in dicta terra de cetero exigere vel vendicare poterimus inperpetuum Set et factum dicti Johannis alumpni nostri quod inde dicto Willelmo fecerit in omnibus et per omnia ratificamus et confirmamus et gratum habemus inperpetuum In premissorum testimonium presenti scripto sigilla nostra apposuimus Testibus Thoma filio Roberti Jordano filio Egidii Petro filio Roberti Galfrido de Hampton[] Willelmo del Clay Alano Knicht Galfrido de Thornhage Willelmo Jalkes Willelmo de Burton[] Roberto Sall[] clerico et aliis Dat[] Lincoln[] mense Septembris anno domini mcclxx tercio
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter