utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02812670

Charter
Charter Number: 02812670
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1292 - 1293
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Ricardus de Sees miles dedi concessi et hac presenti carta mea confirmaui Ricardo filio meo et heredibus suis et suis assignatis totum illud tenementum cum pertinentiis quod habui in Northgate in suburbio Linc[] in parochia sancti Petri de Estgate cum domibus edificiis et gardinis libertatibus et aisiamentis et cum omnibus ad dictum tenementum quoquo modo pertinentibus habend et tenend predicto Ricardo et heredibus suis vel suis assignatis libere quiete integre iure et hereditarie sine aliquo retenemento in perpetuum de capitalibus dominis feodi faciendo inde seruicia debita et consueta pro omni seruicio seculari exaccione consuetudine et demanda Et ego predictus Ricardus et heredes mei vel mei assignati predicto filio meo et heredibus suis vel suis assignatis totum predictum tenementum cum omnibus suis pertinenciis ut predictum est warantizabimus acquietabimus et per predicta seruicia contra omnes gentes defendemus inperpetuum In cuius rei testimonium huic presenti carte sigillum meum apposui Hiis testibus domino Roberto le Venur tunc custode Linc[] Willelmo de Parys et Roberto Attewelle tunc ballivis eiusdem Thoma de Wolyngham Johanne de Marcham Alano retro castellum Henrico Hurrock Jacobo de Horton Rogero Flour Nicholao le Graunger Johanne de Ferriby clerico et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter