utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02812687

Charter
Charter Number: 02812687
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1212
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum sit omnibus ad quos presens scriptum peruenerit quod ego Johannes filius Roberti falconarii ratam habeo et gratam uenditionem quam idem Robertus pater meus fecit Hugoni de Sancto Eadwardo canonico Lincoln[] de tota terra illa cum omnibus pertinenciis quam ipse R tenuit de cancellaria Lincoln[] in Estgate in parochia sancti Petri que jacet inter terram que fuit Hugonis Norrensis et terram que fuit Gilleberti Chaye Totam uero terram illam cum pertinenciis suis et vniuersum ius quod unquam in ea habui quietamclamaui in perpetuum predicto Hugoni et cuicumque assignare uoluerit de me scilicet et heredibus meis sine ullo retinemento et absque omni reclamatione Vt autem hec mea concessio et quieta clamacio perpetuam optineant stabilitatem eas presenti scripto et sigilli mei apposicione fide mediante confirmaui Et eandam terram in capitulo Lincoln[] coram W tunc cancellario et in curia eius quam in predicto capitulo tunc tenuit abiuraui Hiis testibus W cancellario G precentore P de Hungaria et T de Fiskerton[] canonicis Linc[] A maiore Willelmo nepote Warnecri Willelmo filio Warneri T de Paris et Radulfo filio Lefwini tunc prepositis Linc[] Roberto de Campuill[] G fratre suo P de Ponte Johanne de Paris Jacobo filio Brand[] Gilberto parmentario Isaac clerico et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter