utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02812690

Charter
Charter Number: 02812690
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1233 - 1234
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum peruenerit Walterus filius Roberti de Canuill salutem Noueritis me dedisse et concessisse et hac presenti carta mea confirmasse magistro Waltero de Sancto Eadmundo thesaurario Linc[] et cui uel quibus et quando dare uel vendere legare uel assignare uoluerit et heredibus eorum totam terram meam in Pottergate quam tenui de Roberto de Canuill[] in parrochia sancte Margarete Illam videlicet terram que iacet in longittudine a terra Alexandri de Wigham usque ad terram domini Radulfi de Snretford[] que quondam fuit magistri Willelmi de Dratton archidiaconi Leicestr[] et in latitudine a regia strata usque ad curiam dicti thesaurarii Linc[] tenend et habend de me et heredibus meis sibi et suis assignatis et heredibus eorum libere quiete et pacifice Reddendo inde annuatim michi et heredibus meis pro omni seruicio consuetudine et exactione vnum obolum ad Pasca Et ego predictus Walterus do Canuill[] et heredibus mei warantizabimus predictam terram predicto W thesaurario et suis assignatis et heredibus earum et defendemus et adquietabimus pro predicto seruicio contra omnes homines inperpetuum Pro hac autem donacione et concessione dedit michi prefatus W thesaurarius pre manibus nouem marcas et nouem solidos argenti In huius etiam rei testimonium huic scripto sigillum meum apposui Testibus magistris Waltero de Well[] et Roberto de Brinkel canonicis Linc[] domino Henrico sacrista Linc[] domino Ricardo de Stretton[] clerico Petro de Ballio tunc maiore Linc[] Johanne de Paris Willelmo fratre suo Waltero do Newerc Radulfo aurifabro Radulfo Cause Eadmundo de Esse Johanne de Solario Willelmo de Beuerlaco Rogero clerico Simone seruiente thesaurarii Thoma clerico et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter