utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02812701

Charter
Charter Number: 02812701
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1285
Date Type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Bartolomeus filius Jacobi de Baarton super Humbriam remisi et omnino quietum clamaui de me et heredibus meis in perpetuum magistro Johanni le Flemeng et heredibus suis et assignatis totum ius uel clameum quod habui uel habere potui in domibus seu mesuagio cum suis pertinenciis que quondam fuerunt domini Simonis de Barton archidiaconi Stowe in suburbeo Lincoln[] in vico qui vocatur Estgate Ita quod nec ego uel heredes mei quicquam iuris uel clamei in eisdem domibus seu mesuagio cum suis pertinenciis de cetero uendicare possimus In cuius rei testimonium sigillum meum presentibus est appensum Hiis testibus Rogero filio Benedicti Johanne nepote eius Alano by Westcastil Symone de Threske Ada de Thornholm Willelmo de Haney Ricardo de Brinkhell[] Roberto de Lekeburn Matheo de Wylers Alana de Hotoft Roberto filio Alani de Godesfeld Ada filio Willelmi de Beningworth Hugone de Normanton Ricardo de Stapilford et aliis Dat iiij nonas Nouembris anno domini mcc octogesimo quinto et regni regis Edwardi tercio decimo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter