utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02812746

Charter
Charter Number: 02812746
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1220 - 1222
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus [ad] quos presens scriptum peruenerit Matildis de Edenham quondam [vxor] Wlberni de Pottergate salutem Nou[eritis] me in libera uiduitate mea constitutam ratam et gratam habere uendicionem terre cum edificiis et omnibus pertinenciis [suis] quam Adam filius meus uendidit Rogero de Bohun Lincolniensis ecclesie canonico que quidem terra fuit dicti Wlberni mariti mei patris [ipsius Ade] pro qua terra idem Rogerus dedit nobis in magna necessitate nostra triginta marcas argenti habend et tenend predictam terram cum edificiis et omnibus pertinenciis suis sibi et heredibus suis uel cuicunque eam assignare uoluerit libere quiete pacifice et integre inperpetuum Reddendo inde domino regi unum denarium per annum pro omni seruicio et demanda Ita quidem quod nec ego nec heredes mei nec aliquis per nos uersus dictum Rogerum et heredes siue assignatos suos questionem aliquam litern uel calumpniam super dicta terra decetero mouere uel machinari potuerimus Set si forte aliquis predicto Rogero uel heredibus siue assignatis suis aliquam controuersiam mouerit ego cum eis ad defendendum jus suum usque ad finem litis totis uiribus stabo Ego etiam et heredes mei warantizabimus predictam terram cum edificiis et pertinenciis ipsi Rogero de Bohun[] et heredibus uel assignatis eius contra omnes homines et feminas inperpetuum et hoc iuraui tactis sacrosanctis sine dolo et malo ingenio pro me et heredibus meis firmiter tenend Et ad maiorem huius rei securitatem hanc presentem cartam sigilli mei impressione confirmaui Hiis testibus Rogero decano Lincolniensis ecclesie Galfrido precentore Ricardo cancellario Willelmo archidiacono Linc[] Roberto archidiacono Huntindon[] Hugone archidiacono Stowe Gilberto de Scartheburg[] Adam de Sancto Edmundo Ricardo de Lindwd[] Willelmo de Aualon R de Bristoll[] R de Wassingburg[] canonicis Linc[] Roberto filio Leuerici Johanne Bab Alano carpentario Willelmo Chaumpenais Alano speciario Rogero Burwald[] Iuone fratre eius Ricardo Stikeded Petro fabro et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter