utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02812750

Charter
Charter Number: 02812750
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1231 - 1232
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus hoc scriptum visuris uel audituris Gilebertus filius Roberti filii Leuerici de Linc[] salutem Noueritis me concessisse dimisisse et quietumclamasse de me et heredibus meis in perpetuum magistro Thome de Askebi et heredibus suis uel cuicunque assignare uoluerit totum jus meum et clamium quod vnquam habui uel quod habere potui uel debui in tota terra cum edificiis in qua Robertus pater meus mansit in Linc[] in parrochia sancte Margarete super collem Que scilicet jacet inter terram magistri Roberti de Brinkel et terram magistri Willelmi de Linc[] in latitudine Et a regali via uersus occidentem usque ad aliam viam uersus orientem in longitudine Quam quidam terram predictus Thomas tenet hereditarie sibi et heredibus uel assignatis suis de Waltero de Eisterbi filio Petri de Eisterbi et heredibus suis pro l denario per annum ad Natale pro omni seruicio saluo l denario annuatim domino regi pertinente Et quod decetero in predicta terra cum pertinenciis nullum ponam clamium nec aliquis per me fideliter affidaui et tactis sacrosanctis juraui In huius rei robur et testimonium huic scripto sigillum meum apposui Hiis testibus domino Helia succentore Lincolniensis ecclesie Roberto filio Ywain tunc maiore Linc[] Roberto filio Rogeri Henrico Cotti tunc prepositis Linc[] Michaele aurifabro Roberto Blanchard Jacobo Bern Lamberto de Merstona[] Willelmo filio Gamel Thoraldo ad januam Johanne filio Ade Johanne de Bristowe tunc clericis ciuitatis Linc[]
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter