utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02812758

Charter
Charter Number: 02812758
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1263 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Ricardus de Trouwell[] concessi vendidi et hac presenti carta mea confirmaui domino decano et capitulo Lincolniensis ecclesie ad opus puerorum predicte ecclesie domos meas in Pottergate cum tota area et omnibus aliis pertinenciis suis et aysiamentis quas emi de Thoma filio Roberti de Askeby videlicet inter domos quondam domini Thome de Askeby canonici Linc[] et domos que fuerunt quondam Walteri Linc[] thesaurarii habend et tenend predictis decano et capitulo et eorum successoribus ad opus predictorum puerorum uel eorum assignatis quibus cunque et quandocunque dare vendere uel assignare uoluerunt Reddendo inde annuatim mihi et heredibus meis uel assignatis unum obolum ad Natale domini et faciendo capitalibus dominis feodi illius seruicium inde debitum et consuetum pro omni seculari seruicio consuetudine exaccione et demanda Et ego Ricardus et heredes mei uel assignati predictas domos cum area et omnibus aliis pertinenciis suis libertatibus et aysiamentis predictis domino decano et capitulo et eorum successoribus ad opus predictorum puerorum uel eorum assignatis quibuscunque et quandocunque sicut plenius prenotatum contra omnes gentes warantizabimus adquietabimus et defendemus imperpetuum Ut autem hec mea concessio uendicio et presentis carte mee confirmatio rata et stabilis permaneat hanc presentem cartam sigilli mei munimine roboraui Hiis testibus domino Rogero filio Benedicti tunc maiore Linc[] Willelmo Braund Willelmo filio Egidii Jordano filio eius Johanne de Solario Alexandro speciario Treske et Johanne de Solio Willelmo fabro et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter