utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02812762

Charter
Charter Number: 02812762
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1283 - 1284
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus hoc scriptum visuris vel audituris Thomas filius Willelmi de Askeby salutem in domino Noueritis me concessisse remississe confirmasse et omnino pro me et heredibus meis inperpetuum quietumclamasse decano et capitulo Linc[] ac pueris in choro ecclesie predicte ministrantibus eorumque successoribus totum ius et clamium quod habui vel habere potui in uno mesuagio in Pottergate in suburbio Linc[] cum omnibus suis pertinenciis videlicet illud mesuagium in quo dicti pueri habitant Remisi etiam et quietum clamaui dictis decano et capitulo totum ius et clamium quod habui vel habere potui in quibuscunque domibus et rebus in ciuitate Linc[] et suburbio me qualitercunque contingentibus Ita quod nec ego nec heredes mei nec aliquis nomine nostro aliquid ius vel clamium decetero in predicto mesuagio domibus seu rebus superius annotatis exigere vel vendicare poterimus inperpetuum In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus domino Ricardo Befoz tunc maiore Linc[] Willelmo de Wikingby Hugone Longo tunc prepositis Linc[] Rogero filio Benedicti Thomas filio Roberti Johanne Cotti Osberto Longo Alano de castro Thoma le granger et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter