utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02812776

Charter
Charter Number: 02812776
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1251 - 1253
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Robertus Picus dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui magistro Willelmo de Suwell[] canonico Lincolniensis ecclesie quamdam partem vnius mesuagii cum omnibus pertinenciis in parochia sancte Margarete in Pottergate in suburbio Linc[] videlicet totam illam partem predicti mesuagii que fuit quondam patris mei scilicet in qua Johannes Babbe auunculus meus aliquando solebat inhabitare que iacet inter terram que fuit quondam Willelmi de Beuerlaco ex parte aquilonali et terram Petri de Mixebyr[] ex parte australi que quidem pars mesuagii se extendit a stabulo quod quondam fuit Willelmi de Beuerlaco versus orientem vsque ad publicam stratam de Pottergate versus occidentem Simul cum illo redditu octo denariorum quem accipere consueueram de Willelmo de Beuerlaco et predecessoribus suis tenend et habend dicto magistro Willelmo et heredibus suis vel suis assignatis cuicumque vel quibus et quandocumque dictam partem predicti mesuagii cum omnibus pertinenciis suis et dictum redditum octo denariorum dare vendere legare vel assignare voluerit libere quiete et pacifice in feodo et hereditate Reddendo inde annuatim michi et heredibus meis vnum obolum argenti ad festum sancti Michaelis pro omni seruicio consuetudine exaccione et demanda Et ego Robertus et heredes mei warantizabimus defendemus et acquietabimus dictam partem predicti mesuagii cum omnibus pertinenciis suis et aisiamentis et cum libero introitu et exitu et dictum redditum octo denariorum predicto magistro Willelmo et heredibus suis siue suis assignatis sicut predictum est per predictum seruicium contra omnes homines inperpetuum Pro hac autem donacione et confirmacione dedit michi predictus magister Willelmus centum solidos sterlingorum in mea magna neccessitate Et ut hec mea donacio concessio et confirmacio rata et stabilis inperpetuum permaneat huic presenti carte sigillum meum apposui Hiis testibus Thoma de Bella[] Phago tunc maiore Linc[] Waltero Brand Johanne de Luda Osberto et Jordano filiis Egidii Johanne de Paris magistro Alexandro cementario Johanne le parchiminer et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter