utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02812777

Charter
Charter Number: 02812777
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1251 - 1253
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus hoc presens scriptum visuris vel audituris Robertus Picus de Linc[] salutem eternam in domino Nouerit vniuersitas vestra me dedisse concessisse et hac presenti carta mea confirmasse magistro Willelmo de Siwell[] canonico Linc[] domum meam in suburbio Linc[] in parochia sancte Margarete de Pottergate super collem in qua Johannes Babbe solebat quondam inhabitare que continet in longitudine undecim ulnas regales cum pollicibus et in latitudine sex ulnas regales cum pollicibus que iacet inter terram predicti magistri Willelmi ex parte aquilonali et terram Petri de Mixebyr[] ex parte meridoniali prope commune stratum de Pottergate tenend et habend sibi et heredibus suis vel suis assignatis vel cuicumque vel quandocumque dare legare vendere vel assignare voluerit de me et heredibus meis vel meis assignatis libere solute et quiete cum omnibus edificiis ibidem sitis et cum omnibus libertatibus suis et aisiamentis predicte domui pertinentibus pro uno denario michi et heredibus meis vel meis assignatis annuatim soluendo ad festum sancti Michaelis pro omni seruicio racione illius domus cum pertinenciis pertinente Et ego Robertus Picus et heredes mei vel mei assignati predictam domum cum omnibus pertinenciis et edificiis ibidem sitis libertatibus et aisiamentis predicte domui pertinentibus pro seruicio prenominato predicto magistro W et heredibus suis vel suis assignatis vel cuicumque vel quandocumque dare legare vendere vel assignare voluerit contra omnes homines vel feminas warantizabimus et defendemus et de omnibus demandis sectis querelis adquietabimus inperpetuum Nec aliquid per nos vel per aliquos aliquod inposterum procurabimus per quod idem magister W super predicto aliquo tempore vexentur aut grauentur Et hoc pro me et heredibus meis tactis sacrosanctis ewangeliis iuraui Pro hac autem donacione et confirmacione michi Roberto Picus dedit predictus magister W quinque marcas sterlingorum pre manibus in mea magna neccessitate In huius autem rei robur et testimonium huic presenti carte mee sigillum meum apposui Hiis testibus Thoma Beufou tunc temporis maiore Linc[] Waltero Brand[] Johanne de Luda Johanne de Paris Ada de Holme Willelmo filio Egidii Thoma Bouf[] Alexandro cementario Johanne le parchiminer Nicholao le tyulere et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter