utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02812805

Charter
Charter Number: 02812805
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Lease
Date: 1279 - 1280
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Vniuersis Christi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris O decanus et capitulum Lincolniensis ecclesie salutem in domino sempiternam Noueritis vniuersitas vestra nos ad firmam concessisse et dimisisse Ricardo dicto Godredo vicario ecclesie nostre Linc[] omnes domos nostras cum furno et omnibus pertinenciis suis et aisiamentis in parochia sancte Margarete supra montem Linc[] quas dominus Godredus quondam ecclesie nostre canonicus nobis et successoribus nostris ad obitum suum secundum ordinacionem nostram singulis annis faciendum assignauerit et legauerit habend et tenend dicto Ricardo in tota vita sua libere quiete et pacifice Reddendo inde annuatim nobis et successoribus nostris in festo Purificacionis beate Marie seu die obitus sui viginti solidos sterlingorum Dictus vero Ricardus omnia onera dictis domibus incumbencia sustinebit omnes que domos predictas cum omnibus suis pertinenciis in omnibus neccessariis quam diu vixerit et sustentabit et eas in adeo bono statu seu meliori quo fuerunt tempore quo recepit conseruabit et dimittet In cuius rei testimonium presenti scripto in modum cirograffi confecto sigillum capituli nostri et sigillum dicti Ricardi alternatim sunt appensum Hiis testibus Thoma filio Roberti tunc maiore Linc[] Jacobo de Ponte Rogero filio Benedicti Willelmo Cause et Radulfo de Greingham tunc ballivis ciuitatis Alano retro Castrum tunc coronatore ciuitatis magistro Simone de Tresk[] Ada de Thornholm Johanne Beneit et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter