utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02812811

Charter
Charter Number: 02812811
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant, Quitclaim
Date: 1260 - 1262
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit vniuersitas vicariorum Lincolniensis ecclesie salutem in domino Noueritis nos ex consensu et expressa uoluntate nostra et Roberti decani et capituli Lincolniensis dedisse concessisse et hac presenti [carta] nostra confirmasse domino Willelmo de Hampton[] eiusdem loco canonico totum jus et clamium quod habuimus uel habere potuimus in tota terra illa in Potteregat[] Linc[] cum edificiis seu redditu ad nos pertinente que jacet inter terram que fuit magistri Willelmi do Linc[] quondam archidiaconi Leycestr[] et terram domini Walteri quondam custodis magni altaris ecclesie Linc[] habend et tenend sibi et heredibus suis seu assignatis quibuscumque libere quiete et pacifice in perpetuum Reddendo inde annuatim nobis vnum denarium ad Pascha pro omni seruicio seculari et demanda ad nos pertinente ista autem donacione et quieta clamacione nostra dedit nobis prenominatus Willelmus premanibus decem marcas argenti ad annuum redditum ad opus nostrum emendum Et ut hec nostra donacio et quietaclamacione perpetue firmitatis optineat presentem cartam sigillo nostro communi roboraui mus et sigillum capituli ecclesie Linc[] eidem procurauimus apponi Testibus dominis Willelmo de Lexington[] precentore Linc[] ecclesie Willelmo de Ingham Johanne de Barton Galfrido de Thame Symone de Barton Alano de Glene canonicis Linc[] Goredo Alexandro de Wynchecumb[] sacrista Lincolniensis ecclesie Petro de Pokelinton[] Alexandro de Pokelinton[] Nicholao tunc clerico capituli
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter