utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02812813

Charter Number: 02812813
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1270 - 1271
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus presens scriptum visuris uel audituris Willelmus de Hampthona canonicus Lincolniensis ecclesie salutem in domino sempiternam Nouerit vniuersitas vestra me diuine karitatis intuitu dedisse concessisse et hac presenti carta mea confirmasse deo et ecclesie sancte Marie et sancti Andree apostoli de Steynfeld et monialibus ibidem deo seruientibus ad sustentacionem misse in honore beate virginis Marie in dicto monasterio cum cantu in perpetuum celebrande totum tenementum meum cum edificiis suis et aysiamentis quod habui in Pottergate Lincoln[] ex dono vicariorum dicte ecclesie Lincoln[] una cum tota terra quam tenui de Petro Spade et cum tota terra quam similiter tenui de domino priore et conuentu de Helesham[] tenend et habend dictis monialibus et earum successoribus libere quiete pacifice et integre cum omnibus pertinenciis suis libertatibus et aysiamentis ad dictum tenementum spectantibus secundum quod continetur in cartis feofecariorum meorum quas quidem cartas predicte moniales ex dono meo penes se habent cum confirmacione decani et capituli Lincolniensis ecclesie Et ut hec mea donacio concessio et confirmacio robur perpetue firmatatis optineat presens scriptum sigilli mei apposicione roboraui Hiis testibus magistro Henrico de Cycestr[] tunc cancellario Lincolniensis ecclesie magistro Willelmo de Sywell[] magistro Rogero de Caue domino Godredo canonico dicte ecclesie Lincolniensis domino Willelmo de Holgate tunc maiore Linc[] Thoma Boufou Johanne de Luda Jordan filio Gyle Willelmo de Hepham tunc prepositis Linc[] Willelmo Brand[] magistro Symone de Tresk[] Ricardo de Stou Thoma et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter